AAS 13 (1921), p. 113
generis eiusdem, ut usu forte receptum erat. Ast patri refragatus est
filius, eique proinde ut morem gereret pater, pecuniae summam, eamque
non exiguam, quam in propositum sibi finem destinaverat, in egenorum
subsidium et solatium convertit omnemque erogavit. Inter haec, conscius
ut erat venerabilis Bartholomaeus spiritualis necessitatis, qua, per
ea tempora, versabantur populi, utpote qui, si unquam alias, tunc maxime
apostolicis indigebant viris, totus propterea in eo fuit, ut, magis quo
fieri posset, sibi cuncta adquirenda pro viribus curaret, quae in Evangelii
requiruntur praecone, quaeque fructuoso eiusolem reddendo ministerio
maximopere conducunt. Quumque non prius in aciem prodiverit,
quam adeo digna adeoque apta praeditus animi comparatione praefatisque
instructus esset requisitis dotibus, factum exinde fuit, ut coeptis
ipsius large copioseque benedixerit dives in misericordia Deus, eiusque
apostolicos labores tanta fortunaverit ubertate, quantam amplissime
testatae sunt còpiosae diuque permansurae segetes, quae per omnes
fere Italiae regiones, ipsa comprehensa hac alma Urbe, in cunctis collectae
fuerant sacris expeditionibus. Quibus peragendis venerabilis Bartholomaeus
multorum animum gerens, toto pectore incubuit non per
quinquennium aut decennium, sed per sex et viginti continentium annorum
spatium, quod eiusdem reliquum vitae fuit, quin tamen vel minime
remitteret unquam de pristino fervore, eoque immo novis iugiter constanterque
excito adáuctoque viribus, nulla fractus vi tempestatum nulloque
perturbatus eventu.
Quae sane omnia eisque potiora, maturius condita si esset ordinaria
inquisitio, huius adquisita indubitanter fuissent tabulis per ipsos
iudiciali ritu auditos perpensosque oculatos testes; qui nimirum venerabilis
Bartholomaei actiones gestasque res suis ipsi inspexerant oculis,
eiusque operum consortes exstiterant atque socii laborum. Quoniam vero,,
iustis incidentibus causis, id fieri nequivit, subsidiaras, quas vocant,
uti necesse fuit probationibus; quumque in apparando digerendoque
super virtutibus Summario, quae ex utroque apostolico et ordinario
processu prompta fuerant, exigua potius visa sint testimonia, hisce coadiuvandis,
sibi ut consulerent, vigilanter intenderunt actores, ab Apostolica
Sede petita et impetrata, qua opus erat, opportuna facultate.
Quo ex capite praenobilis haec causa multum sane debet Sanctissimo
Domino nostro Benedicto Papae XV. Ipsi enim, dum Bononiensem gubernabat
ecclesiam, apostolica auctoritate instruenda suppletiva commissa
fuit inquisitio^ cuius conficiendis actis, quae triginta numero continentur
sessionibus, Ille praefuit assidue, totamque scite non minus quam perito
rom ita est moderatus, ut quod non parum conferre fuerat existimatum