AAS 13 (1921), p. 112

navitate, Evangelii praeconis et indefessi in vinea Domini operarii perfunctus
est munere.
Revera, quod venerabilis Bartholomaeus natura sortitus fuerat ingenium
ad pietatem valde bonasque artes proclive, et a solatiis, divitiis
mundanisque illecebris alienum, magis etiam fovendi illud et explicandi
sibi facta fuit potestas, postquam optimorum praeceptorum in disciplinam
est traditus. Nil propterea mirum, si, progrediente aetate, vehemens
subinde experiri coeperit desiderium sacro se mancipandi ministerio;
ideoque cum experientissimis, quibus utebatur, spiritus magistris
antea collatis consiliis, rem suo aperuit genitori. Sed tantum abfuit
ut hunc consentientem sibi, quin potius reluctantem prorsus iraque non
mediocri commotum fuerit nactus. Non cessit tamen multoque minus
acquievit ille; verum, prout aliis sanctis viris non raro obtigisse refert
historia, fidenti assiduaque prece ad augustam Dei Genitricem confugit
Matremque nostram, eiusque praesentissima ope e gravibus diuturnisque,
quibus premebatur, angustiis, auspicatissime ereptum se fuisse memori
usque gratoque animo, quoad vixit, repetere et profiteri non destitit
unquam. Accidit namque, ut novus praeceptor, quem filio Bartholomaeo
dederat pater cuiusque opera ab inito proposito filium recessurum
sperabat, contra atque opinabatur, idem ille fuerit qui, probata
agnitaque, tamquam vera, filii vocatione, utrique, filio nempe aeque ac
patri, satis notum sacrisque litteris celebratum renovavit denuntiavitque
mandatum: obedire oportet Deo magis quam hominibus. Quod quidem,
si gratum quam quod gratissimum habuit filius, nec inique molesteque
tulit pater, immo tum pro auctoritate, qua apud eum novus valebat
praeceptor, tum pro christiane fidei sensu, cuius plenus erat, cito probeque
intellexit, sibi amodo reliquum non esse, quam reverenter obsequi
Dei voluntati; Bartholomaeo idcirco filio, quo Deus eum vocabat, sequi,
liberum suique iuris esse aperte sincereque declaravit.
Ita voti compos quum evaserit Bartholomaeus, dum in sacris addiscendis
disciplinis industriam solertiamque duplicavit suam, in ea pariter,
quam mature admodum arripuerat, virtutum semita, maiores in diem
alacrioresque facere progressiones magnopere studuit; eaque de causa,
aliquot post annos, dignus est habitus, qui sacerdotali augeretur dignitate.
Cumque primum sacris est operatus, eos inter, qui praesentes
adstabant solemnitati, unus, vultu adspectuque, omnium contentissimus
adparuit sanctaque gestiens laetitia; isque novensilis presbyteri pater
erat, qui quum abundare! divitiis magnificeque res suas facere consuesceret,
diei faustitatem exteriore quodam apparatu exornare celebrioremque
efficere valde cupiebat, lautas videlicet instruendo epulas aliaque

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.