AAS 13 (1921), p. 111

BONONIEN.

DECRETUM BEATIFICATIONIS ET CANONIZATIONIS VEN. SERVI DEI BARTHOLO-

MAEI MARIAE DAL MONTE, SACERDOTIS ET INSTITUTORIS PIAE OPERAE

MISSIONUM.

SUPER DUBIO

An constet de virtutibus theologalibus, Fide, Spe et Caritate in Deum et
Proximum, nec non de cardinalibus, Prudentia, Iustitia, Fortitudine
et Temperantia earumque adnexis, in gradu heroico, in casu et ad
effectum de quo agitur?

Venerabilis Servi Dei Bartholomaei Mariae Dal Monte memoriam
excitare atque merita eumque ad imitandum proponere, quanta cum
christiani populi sit utilitate coniunctum, et qui omnium oculis praesens
obversatur rerum hominumque cursus, et peculiare eiusdem Famuli
Dei vitae institutum ostendunt profecto planeque significant. Satis
quippe superque est circum vertere oculos, quaeque undique circumdant,
inspicere et persentire ingruentia mala, ut, naviter studioseque
pervestigando, ad altam ipsorum maiorum radicem non difficili sane
negotio pergere contingat, eamque sitam procul dubio adinvenire in eo
praesertim, quod vel ignorentur vel despicatui habeantur quae vitae
christianae suprema sunt principia, eoque ipso, omnium firmissimum
totius consociationis humanae fundamentum. Eapropter, quod Divinae
Providentiae, saeculorum experientia teste, iuge salutareque consilium
fuisse patet, ut catholicae nempe fidei bonisque moribus infestis maxime
temporibus conspicua verae doctrinae et eximiae sanctitatis florerent
valideque opponerentur exempla, idipsum suspicere ac demirari licet
in hodierno, de quo agitur, apostolico Decreto. Pertinet namque illud ad
praefatum venerabilem Dei Servum Bartholomaeum Mariam Dal Monte,
qui quantum in se habuerat facultatis, id omne animose, industrie adsidueque
eo conferre omnino sategit, ut Italiam pene universam sacris
peragraret missionibus, quarum ope, dum eidem, divina opitulante
gratia, datum fuit opimos colligere manipulos animarum, insimul constantis
et heroicae sanctitatis meritum est adeptus atque laudem; quandoquidem,
quod suae vocationis erat, eo, contentione summa summaque

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.