AAS 13 (1921), p. 211
cum mentem appulisset ad scribendum, ex ipso religionis
regno materiam versibus tractandam paene immensam planeque
gravissimam sumpsit. In quo quidem huius incredi
bilem magnitudinem et vim ingenii mirari licet ; sedi simul
est ante oculos, multum ei roboris a divinae fidei afflatu accessisse,
eoque factum esse, ut suum ipse opus maximum
traditae divinitus veritatis splendore multiplici non minus,
quam omnibus artis luminibus distingueret. Etenim haec,
quae merito appellatur divina, Comoedia omnis, in iis ipsis
quas habet multis locis vel fictas res et commenticias, vel
recordationes mortalis vitae, eo demum spectat, ad iustitiam
efferendam providentiamque Dei, mundum et in cursu temporum
et in aeternitate gubernantia, hominibusque tum singulis
tum consociatis aut praemia tribuentis aut poenas,
quas meruerint. Quare, congruenter admodum iis quae catholica
fide creduntur, in hoc nitet poemate et unius Dei augusta
Trinitas, et humani generis ab Incarnato Dei Verbo
facta Redemptio, et Mariae Virginis Deiparae, caelorum Reginae,
benignitas summa ac liberalitas, et sanctorum angelorum
hominumque beatitudo superna ; cui quidem e regione
opponuntur apud inferos supplicia impiis constituta, interiecta
inter utrumque locum- sede animarum, quibus, suo
tempore expiatis, aditus in caelos patefiat. Atque horum ceterorumque
catholicorum dogmatum in toto carmine sapientissimus
quidam contextus apparet. - Quod si de caelestibus
rebus scientiae pervestigatio progrediens aperuit deinceps
eam mundi compositionem sphaerasque illas, quae veterum
doctrina ponerentur, nullas esse, naturamque et numerum,
et cursum stellarum et siderum alia esse prorsus atque illi
iudicavissent, manet tamen hanc rerum universitatem,, quoquo
eius partes regantur ordine, eodem administrari nutu,
quo est condita, Dei omnipotentis, qui omnia, quaecumque
sunt, moveat et cuius gioria plus minus usquequaque eluceat
: hanc autem terram, quam nos homines incolimus, licet
ad universi caeli complexum iam non quasi centrum, ut opi-