AAS 13 (1921), p. 210

Iamvero tam mirifico quasi choro bonorum omnium non
solum non deesse Nos decet, sed quodammodo praeesse;
quandoquidem Aligherium in primis et maxime Ecclesia parens
agnoscit suum. Cum igitur sub exordium Pontificatus
epistolam ad Archiepiscopum Ravennatium dederimus de
templo in Aligherii saecularia decorando, quocum monumentum
sepulcri eius continens est, nunc, ea ipsa sollemnia tamquam:
auspicantibus, visum est Nobis, dilecti filii, qui, Ecclesia
advigilante, in litterarum studiis versamini, vos alioqui
universos, quo faciamus vel planius, quanta intercedat Aligherio
cum hac Petri Cathedra coniunctio, quamque sit necesse
laudes, tanto tributas nomini, in fidem catholicam
haud exigua ex parte redundare.

Ac primum, quoniam hic noster in omni vita catholicam
religionem in exemplum est professus, ipsius votis consentaneum
videtur, quod intelligimus futurum, ut, religione
auspice, sollemnis eius commemoratio fiat, et ea exitum quidem
Ravennae habeat ad Sancti Francisci, sed initium capiat
Florentia^ ad Sancti Ioannis, de qua aede pulcherrima ipse,
prope iam acta aetate, acri cum desiderio recogitabat exui,
optans scilicet et cupiens ibidem poeticam lauream de salutaris
lavacri fonte suscipere, ubi infans, rite fuisset ablutus.-
— Cum in eam incidisset aetatem, quae philosophiae divinarumque
rerum studiis floreret, doctorum scholasticorum
opera,, qui lectissima quaeque a maioribus accepta collig*erent,
subtilitefque ad suam rationem revocata posteris traderent,
is, in magna varietate disciplinarum, secutus est
maxime Thomam Aquinatem, Scholae principem ; eoque magistro,
cuius angelica mentis indoles nobilitata est, fere didicit
quidquid philosophando ac de divinis rebus disputando
didicit, cum quidem nullum cognitionis scientiaeque genus
negligeret, multusque esset in Sacris Scripturis atque in
Patrum libris pervolutandis. Ita quavis a doctrina instructissimus,
in primis autem christianae sapientiae consultus,.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.