AAS 13 (1921), p. 209

ACTA APOSTOLICAE

COMMENTARIUM OFFICIALE

EPISTOLA ENCYCLICA

DILECTIS FILIIS DOCTORIBUS ET ALUMNIS LITTERARUM ARTIUMQUE OPTIMARUM

ORBIS CATHOLICI, SAECULO SEXTO EXEUNTE AB OBITU DANTIS AL1GHERII.

BENEDICTUS PP. XV

DILECTI FILII, SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

In praeclara summorum copia hominum, suo splendore
et gloria fidem catholicam illustrandum, qui cum in
omni genere, tum praesertim in litteris diseiplinisque optimis
ita sunt versati ut, immortalibus facultatis suae editis
fructibus, de civili societate aeque ac de Ecclesia bene meruerint,
singularem plane Dantes Aligherius locum obtinet,
cuius ab obitu plenus mox erit annus sexcentésHíms. Profecto
huius viri praestantia excellens num quam fartasse alias
testatior fuit quam hoc tempore; nam ad eius ornandam
memoriam non modo sese alacris comparat Italia, cui de tali
sobole gloriar! licet, sed apud omnes, quotquot sunt, excultas
ad humanitatem gentes novimus propria quaedam constituta
esse eruditorum consilia ob eam causam:, ut hoc humani
generis insigne decus communi orbis terrarum praeconio celebretur.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.