AAS 13 (1921), p. 213

slum interfuisse nemo fidelis dubitat. Ad haec, magni etiam
ab eo fiunt scripturae doctorum Augustini et aliorum, quos,
inquit, a Spiritu Sancto adiutos qui dubitat, fructus eorum
vel omnino non vidit, vel, si vidit, minime degustavit .1
Ecclesiae vero Catholicae auctoritati mirum quantum
tribuit Aligherius, quantum Romani Pontificis potestati,
utpote ex qua quaevis Ecclesiae ipsius leges et instituta valeant.
Quare nervose illud christianos admonet, cum utrumque
Testamentum habeant simulque Pastorem Ecclesiae a
quo ducantur his ad salutem adiumentis contenti sint. Ecclesiae
igitur malis sic affectus, ut suis, omnemque christianorum
a summo antistite defectionem deplorans et exse -
crans, Cardinales Italos, post Apostolicam Sedem Roma
translatam, ita alloquitur : Nos quoque eundem Patrem et
Filium, eundem Deum et hominem, nec non eandem Matrem
et Virginem profitentes, propter quos et propter quorum
salutem ter de caritate interrogato, dictum est; Petre,
pasce sacrosanctum ovile; Römern, cui post tot triumphorum
pompas et verbo et opere Christus orbis confirmavit imperium;
quam etiam ille Petrus et Paulus, gentium praedicator,
in Apostolicam Sedem aspergine proprii sanguinis
consecrarunt ; quam nunc cum leremia non lugendo post venientes,
sed post ipsum dolentes, viduam et desertam lugere
compellimur; piget, heu, non minus quam plagam lamentabilem
cernere haeresum !. Itaque Ecclesiam Romanan vel2
matrem piissimam, vel Sponsam Crucifixi nominat, Petrum
autem, traditae a Deo veritatis iudicem falli neseium, cui
de rebus, aeternae salutis causa, credendis agendisve, ab
omnibus sit obedientisisime obtemperandum. Quapropter,
quamvis Imperatoris dignitatem ab ipso Deo proficisci existimet,
haec tamen veritas^ inquit, non sic stricte recipienda
est, ut Romanus Princeps in aliquo Romano Pontifici non

1 Mon. m, 3.
2 Epist. VIII.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.