AAS 13 (1921), p. 214

subiaceat; quum mortalis ista felicitas quodammodo ad immortalem
felicitatem ordinetur . - Optima enimvero plena-1
que sapientiae ratio, quae quidem si hodie sancte servetur,
fructus sane rebus publicis afferat prosperitatis uberrimos.
At in Summos Pontifices sui temporis perquam acerbe
et contumeliose est invectus. - Scilicet in eos, a quibus de
re publica dissentiebat, cum ea parte, ut opinabatur, facientibus,
quae se domo patriaque expulisset, Atqui ignoscendum
est viro tantis iactato fortunae fluctibus, si exulcerato
animo quicquam fudit, quod transisse videtur modum : eo
vel magis quod ad iram eius infiammandam non est dubium
quin hominum, ut assolet, male de adversariis omnia interpretan
tium, rumores accesserint. Ceterum, quoniam» - quae
est mortalium infirmitas - « necesse est de mundano pulvere
etiam religiosa corda sordescere » , quis neget nonnulla2
eo tempore fuisse in hominibus sacri ordinis haud probanda,
quae animum eius, Ecclesiae dediti s simuim, aegritudine
molestiaque afficereiit, cum eadem viris, vitae sanctimonia
praestantibus, graves, ut accepimus, querimonias expresserat?
Sed enim, quicquid in sacro ordine, seu recte seu
perperam, reprehendit indigliabundus ac vituperavit, nihil
umquam tamen detractum voluit de honore Ecclesiae debito,
nihil de Summarum Clavium observantia : quamobrem
in politicis suam propriam tueri sententiam instituit illa reverentia
fretus, quam pius filius debet patri, quam pius filius
matri, pius in Christum, pius in Ecclesiam, pius in Pastorem,
pius in omnes Christianam religionem, profitentes, pro
salute veritatis.3
His igitur religionis fundamentis cum omnem sui poematis
tamquam fabricam excitaverit, mirum non est, si quasi
quendam catholicae doctrinae thesaurum in eo conditum reperias,
id est cum philosophiae theologiaeque christianae

1 Mon. Iii, 16.
2 S. Leo M. Serm. 4 de Quadrag.
3 Mon. HI, 3.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.