AAS 13 (1921), p. 215

sucum, tum etiam divinarum summam legum de ordinandis
administrandisve rebus publicis : neque enim is erat Aligherius,
qui, patriam amplificandi causa vel principibus gratificando
negligi posse diceret publice iustitiam Deique ius,
cuius in conservatione probe sciret' civitates niti maxime et
consistere.
Quare ab" hoc Poeta mirificara quidem, pro eius excellentia,
licet oblectationem petere, at non minorem fructum
et eum ad eruditionem simul artis atque ad disciplinam virtutis
aptissimum ; modo, qui eum adierit, vacuo sit praeiudicatis
opinionibus anime studiosoque veritatis. Quin, cum e
nostris non pauci numerentur boni poetae qui omne ferre
punctum, ut dicitur, videantur, miscentes utile dulci, habet
hoc Dantes, ut singulari lectorem et imaginum varietate et
colorum pulcritudine et sententiarum ac verborum granditate
capiens, ad christianae sapientiae amorem alliciat atque
excitet : ipsumque neiao ignorat aperte professum, ea se
mente hoc carmen composuisse, ut aliquod praeberet omnibus
vitale nutrimentum. Itaque scimus nonnullos, vel recenti
memoria, qui remoti a Christo, non aversi essent, cum
huius praecipue lectione studioque tenerentur, divino munere,
veritatem primo suspexisse catholicae fidei, ac subinde
se in Ecclesiae sinum libentissime recepisse.
Quae hactenus memorata sunt, satis ostendunt quam
sit opportunum per haec saecularia toto orbe catholico optimum
quemque eo fieri alacriorem ad retinendam, fautrioem
bonarum artium, Fidem, cuius haec ipsa virtus egregie,
si unquam alias, in Aligherio spectata est. Etenim in eo non
modo summa ingenii facultas efficit admirationem:, verum
etiam immensa quaedam magnitudo argumenti, quod divina
ei religio ministravit ad canendum ; et is quod habuerat a
natura tantum acuminis, diu quidem multumque exemplarium
veterum contemplatione limavit, sed eo magis exacuit
Ecclesiae Doctorum et Patrum disciplinis, ut diximus ; quae
res ei tribuit, ut cogitatione et mente multo evolare altius la-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.