AAS 13 (1921), p. 292
ipsa S. Petri apud Muenster modo potitur et gaudet, quaeque in posterum
obtinebit.
Nobis vero et Apostolicae Sedi facultatem expresse reservamus
quamlibet dismembrationem, seu novam ipsius abbatiae circumscriptionem
libere decernendi.
Volumus praeterea ut dilectus filius Michael Ott, hodiernus Abbas
coenobii S. Petri apud Muenster, sit et maneat primus Abbas noviter
erectae abbatiae nullius.
Volumus vero et mandamus ut ipse, antequam praefatae abbatiae
nullius possessionem capiat, in manibus cuiuscumque, quem maluerit,
catholici Antistitis, gratiam et communionem Sedis Apostolicae habentis,
fidei catholicae professionem emittere ac sueta iuramenta praestare,
iuxta formulas praesentibus Literis adnexas, et illas, vel earum exemplaria,
ipsius Abbatis ac praedicti Antistitis subscriptione ac sigillo
munita, ad Cancellariam Apostolicam infra sex menses transmittere
omnino teneatur. Ad hoc, Antistiti, quem Abbas elegerit, professionem
ac iuramenta praedicta'Nostro et Romanae Ecclesiae nomine recipiendi
munus et mandatum per praesentes committimus.
Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam si
quilibet quorum interest vel sua interesse praesumant, auditi non fuerint
ac praemissis non consenserint, etiam si expressa, specifica et individua
mentione digni sint, nullo unquam tempore de subreptionis, aut
obreptionis, aut nullitatis vitio, seu intentionis Nostrae, vel quolibet
alio, licet substantiali et inexcogitato defectu notari, impugnari, vel in
controversiam vocari posse; sed eas, tamquam ex certa scientia ac potestatis
plenitudine factas et emanatas, perpetuo validas exsistere et fore,
suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, atque ab omnibus,
ad quos spectat, inviolabiliter observari debere; et si secus super
his a quocumque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit
attentari, irritum prorsus et inane esse et fore volumus et decernimus.
Rebus, itaque, ut supra dispositis, ad eadem omnia exsequenda,
deputamus venerabilem fratrem Petrum De Maria, Archiepiscopum titularem
Iconiensem atque in ditione Canadensi et Terrae Novae Apostolicum
Delegatum, eique tribuimus necessarias et opportunas facultates,
etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in
ecclesiastica dignitate constitutum, itemque definitive pronunciandi super
quavis difficultate vel oppositione in exsecutionis actu oritura, iniuncto
tamen eidem onere ad Sacram Congregationem Consistorialem intra
sex menses mittendi exemplar, authentica forma exaratum, exsecutionis
peractae, ut in eiusdem Sacrae Congregationis archivo servari possit.