AAS 13 (1921), p. 293

Non obstantibus regulis in synodalibus, provincialibus, generalibus,
universalibusque Conciliis editis, specialibus, vel generalibus constitutionibus
et ordinationibus Apostolicis, et quibusvis aliis Romanorum Pontificum
praedecessorum Nostrorum dispositionibus, ceterisque contrariis
quibuscumque.
Volumus autem et mandamus ut, harum Litterarum transumptis,
etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis ac
sigillo viri in ecclesiastica dignitate constituti munitis, eadem prorsus
fides habeatur, quae hisce Nostris Litteris haberetur, si exhibitae vel
ostensae forent.
Nemini ergo has Litteras Nostras dismembrationis, erectionis, decreti,
mandati, derogationis et voluntatis infringere, vel contraire liceat.
Si quis, vero, temerario ausu, hoc attentare praesumpserit, indignationem
omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli, Apostolorum Eius,
se noverit incursurum.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
vigesimo primo, die sexta mensis maii, Pontificatus Nostri
anno septimo.

% C. CARD. DE LAI, Episc. Sabinen., O. CARD. CAGIANO
S. Congreg. Consistorialis Secretarius. S. B. E. Cancellarius.

Raphaël Virili, Protonotarius Apostolicus.
Ludovicus Schüller, Protonotarius Apostolicus.
Loco Plumbi.

Reg. in Cane. Ap., vol. XX1Ï, n. 59.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.