AAS 13 (1921), p. 313

C APUT I

De diversis gradibus approbationis religiosarum Congregationum

3. Quoties aliquis Episcopus, iuxta canonem 492 § 1, novam aliquam
religiosam votorum simplicium Congregationem condere opportunum
iudicaverit, re adhuc integra, Sacram Congregationem de Religiosis adeat,
eam distincte docendo de iis, quae necessaria sunt, ut ipsa Sacra Congregatio
de opportunitate novae fundationis mature iudicare possit.
4. Docebit praesertim, quis qualisque sit novae Congregationis
auctor et qua is causa ad eam instituendam ducatur; quibus verbis
conceptum sit Congregationis condendae nomen seu titulus; quae sit
forma, color, materia habitus a novitiis et professis gestandi; quot et
quaenam sibi opera Congregatio assumptura sit; quibus opibus tuitio
eiusdem contineatur; an similes in dioecesi sint Congregationes, et
quibus illae operibus insistant.
5. Licentia vero obtenta, iam nihil obstabit, quominus novam Congregationem
condat. Congregatio tamen ita condita iuris erit dioecesani;
ac propterea, etiam post suam fundationem, quamvis decursu temporis
in plures dioeceses diffusa, usque tamen dum pontificiae approbationis
aut laudis testimonio caruerit, vi canonis 492 § 2, remanet dioecesana,
Ordinariorum iurisdictioni, ad normam iuris, plane subiecta.
6. Decretum laudis. Est primus actus quo S. Sedes ad novae Congregationis
opus manum ita admovet, ut desinat esse simpliciter dioecesana.
Per hunc actum, Sacra Congregatio Religiosorum Sodalium
negotiis praeposita, praemissa narratione prooemiali fundationis novae
Religionis, eius tituli, finis, votorum, formae regiminis ac auctoritatis
supremi Moderatoris, concludit: « SSmus Dominus Noster N..., attentis
« litteris commendatitiis Antistitum, quorum in dioecesibus Instituti, de
« quo agitur, domus reperiuntur, Institutum ipsum, uti Congregationem
« religiosam sub regimine Moderatoris Generalispraesentis Decreti
« tenore, amplissimis verbis laudat ac commendat; salva Ordinariorum
« iurisdictione ad normam sacrorum canonum ».
7. Hoc decretum laudis conceditur si, post elapsum a prima fundatione
congruum tempus, nova Congregatio satis diffusa fuerit et dederit
fructus pietatis, observantiae religiosae et spiritualis emolumenti; de
quibus constare debet per litteras testimoniales Antistitis vel Antistitum
Ordinariorum, in cuius vel in quorum dioecesibus, seu territoriis, Con^
gregatio habet domos vel domum.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.