AAS 13 (1921), p. 312

PROVISIO ECCLESIAE

SSmus Dnus Noster Benedictus PP. XV per decretum S. C. Consistorialis
datum die 9 iunii 1921 cathedralibus Ecclesiis Nicoteriensi
et Tropiensi invicem perpetuo canonice unitis praefecit Episcopum
R. D. Felicem Cribellati, presbyterum dioecesis Derthonensis, e Congregatione
Filiorum Divinae Providentiae.

SACRA CONGREGATIO DE RELIGIOSIS

NORMAE

SECUNDUM QUAS SACRA CONGREGATIO DE RELIGIOSIS IN NOVIS RELIGIOSIS
CONGREGATIONIBUS APPROBANDIS PROCEDERE SOLET. *

PROOEMIUM
1. Parvus hic Normarum codex nihil aliud est quam sectio prior
Normarum pro approbandis religiosis Institutis votorum simplicium,
quae auctoritate Sacrae Congregationis EE. et RR., anno 1901, in lucem
prodierunt, novo'tamen Codici universali iuris canonici accommodata.
Secunda enim sectio Normarum, post Codicis promulgationem, iam
non videtur necessaria, cum constitutionum scriptores et prae oculis
habere debeant canones, qui religiosos respiciunt, et consulere possint
probatos auctores, qui de religiosis, post editas praefatas Sacrae Congregationis
EE. et RR. Normas, scripserunt.
% Sicut vero novae Normae antiquarum titulum adamussim retinent,
ita et eundem duplicem finem. Huc enim spectant:
a) ut in novis religiosis Congregationibus earumque constitutionibus
approbandis stabilis quaedam praxis servetur;
b) ut, tam locorum Ordinariis, quam ipsarum Congregationum
Superioribus, documenta et informationes, ad Sacram Congregationem
transmittenda, in prospectu sint, quo huiusmodi approbationum negotia
facilius et celerius expediantur.

* Nemini liceat sine venia Sanctae Sedis harum Normarum versiones in alias
linguas edere.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.