AAS 13 (1921), p. 329

ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA BENEDICTI PP. XV

EPISTOLA ENCYCLICA

AD PATRIARCHAS, PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS ALIOSQUE LOCORUM
ORDINARIOS, PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTESI
DE DCC NATALI SANCTI DOMINICI CELEBRANDO.

BENEDICTUS PP. XV
VENERABILES FRATRES, SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Fausto appetente die, cum, abhinc septingentis annis,
illud sanctitatis lumen, Dominicus, ex his miseriis excessit
ad sedes beatorum, Nobis, qui iamdiu sumusinegentibus
ipsius perstudiosis, maxime ex quo Ecclesiae Bononiensis,
quae eius religiosissime custodit cineres, inivimus
gubernationem, Nobis, inquimus, valde Libentibus contingit
posse ex hac Cathedra Apostolica christianum populum
hortari ad memoriam viri sanctissimi celebrandam : quo
ipso non solium pietati Nostrae satisfacimus, verum etiam
magno quodam grati animi officio erga et Patrem legiferum
et inclytam eius familiam perfungi videmur.
Etenim ut is plane homo Dei verissimeque Dominicus,
sic totus Ecclesiae sanctae fuit, quae invictissimum fidei
propugnatorem ipsum habet : qui autem ab eo conditus est
Ordo Praedicatorum, praeclarum semper Romanae Ecclesiae
praesidium exstitit. Quamobrem non modo in diebus

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.