AAS 13 (1921), p. 337

Ecclesiam autem ibidem exstantem et Beatae Mariae Virgini in caelum
Assumptae dicatam ad Cathedralis statum et dignitatem evehimus et
extollimus ; simulque ipsi eiusque pro tempore Episcopis tribuimus honores,
insignia, favores, gratias, privilegia et iura, quibus aliae cathedrales
Ecclesiae ac eorum Antistites iure communi, vel legitima consuetudine,
pollent ac fruuntur.
Quam cathedralem Ecclesiam suffraganeam constituimus metropöitanae
Ecclesiae Mariannensis, illiusque pro tempore Episcopos iuri
metropolitico praefati Mariannensis Archiepiscopi subiicimus ; Nobis
tamen et Apostolicae Sedi reservata facultate libere novam decernendi
istius dioecesis dismembrationem, quoties opportunum in Domino
videatur.
Quod vero attinet ad huius dioecesis administrationem et regimen,
ad Capituli cathedralis vel consultorum collegii institutionem, ad Seminarii
dioecesani erectionem, ad Vicarii Capitularis, seu Administratoris
sede vacante, electionem, ad ipsorum clericorum et fidelium iura et
onera, aliaque huiusmodi, servanda iubemus quae sacri canones decernunt.

Quod vero ad clerum spectat, statuimus ut, statim ac dismembratio
archidioecesis Mariannensis, novaeque dioecesis Bellohorizontinae
erectio effecta sit, eo ipso presbyteri illi Ecclesiae adscripti censeantur,
in cuius territorio legitime exstant, vel animarum cura, vel aliquo ecclesiastico
officio detenti.
Episcopalem autem mensam constituent Curiae episcopalis taxae
aliaeque fidelium oblationes, in quorum bonum nova haec dioecesis
erecta est.
Volumus praeterea ut huius dioecesis sumptibus duo delecti iuvenes
bonae spei in Pontificium Collegium Pium Latinum Americanum de
Urbe non intermissa vice mittantur, ut ibi, sub ipsis fere oculis Romanorum
Pontificum, ecclesiasticis disciplinis incumbant.
Mandamus insuper ut omnia documenta et acta, quae hanc dioecesim
eiusque clericos et fideles respiciunt, quamprimum fieri poterit, a
cancellaria archidioecesis Mariannensis tradantur cancellariae dioecesis
Bellohorizontinae, ut in eius archivo custodiantur.
Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam si
quilibet, quorum interest vel sua interesse praesumant, auditi non fuerint
ac praemissis non consenserint, etiam si expressa specifica et individua
mentione digni sint, nullo unquam tempore de subreptionis, vel
obreptionis, aut nullitatis vitio, seu intentionis Nostrae, vel quolibet
alio, licet substantiali et inexcogitato defectu notari, impugnari, vel in

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.