AAS 13 (1921), p. 338

controversiam vocari posse; sed eas, tamquam ex certa scientia ac potestatis
plenitudine factas et emanatas, perpetuo validas exsistere et fore,
suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, atque ab omnibus
ad quos spectat inviolabiliter observari debere, et si secus super his a
quocumque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari,
irritum prorsus et inane esse et fore volumus et decernimus.
Ad haec omnia, ut supra, exsecutioni mandanda deputa mus venerabilem
fratrem Henricum Gasparri, Archiepiscopum titularem Sebastensem,
in Brasiliana Republica Apostolicum Nuntium, eidemque tribuimus
necessarias et opportunas facultates, etiam subdelegandi, ad
effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica, dignitate constitutum,
et definitive pronuntiandi super quavis difficultate vel oppositione
in exsecutionis actu quomodolibet oritura ; facto insuper eidem
onere ad Sacram Congregationem Consistorialem mittendi, infra sex
menses, a data praesentium litterarum computandos, authenticum exemplar
exsecutionis peractae.
Mandamus denique ut harum Litterarum transumptis, etiam impressis,
manu tamen alicuius notarii publici subscriptis ac sigillo alicuius
in ecclesiastica dignitate constituti munitis, eadem prorsus fides tribuatur,
quae hisce Nostris Litteris tribueretur, si exhibitae vel ostensae forent.
Non obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus,
generalibus, universalibusque Conciliis editis, specialibus,
vel generalibus constitutionibus et ordinationibus Apostolicis, et quibusvis
aliis Romanorum Pontificum, praedecessorum Nostrorum dispositionibus,
ceterisque contrariis quibuscumque.
Nemini ergo has Litteras Nostras dismembrationis, erectionis, decreti,
mandati, derogationis et voluntatis infringere vel contraire liceat. Si
quis vero, temerario ausu, hoc attentare praesumpserit, indignationem
omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum Eius se
noverit incursurum.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
vigesimo primo, die decima prima mensis februarii, Pontificatus
Nostri anno septimo.

£g C. CARD . DE LAI, Episc. Sabinen. O. CARD . CAGIANO
S. Congr. Consist. Secretarius. S. R. E. Cancellarius.

Raphaël Virili, Protonotarius Apostolicus.
Ludovicus Schüller, Protonotarius Apostolicus.
Loco £fa Plumbi.
Reg. in Cane. Ap., vol. XXIII, n. 5.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.