AAS 13 (1921), p. 376
piscopi Neapolitani, tum Procuratoris generalis Ordinis Praedicatorum
gravissimum suffragium, votis his annuendum ultro libenterque existimavimus.
Quam ob rem, collatis consiliis cum VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus
Sacrorum Rituum Congregationi praepositis, Apostolica Nostra
auctoritate, praesentium vi perpetuumque in modum, ecclesiam Sancti
Dominici, vulgo « San Domenico Maggiore » nuncupatam, in civitate
Neapolitana erectam, ad titulum et dignitatem Basilicae minoris evehimus,
cum omnibus et singulis honorificentiis et privilegiis quae minoribus
almae huius Urbis Basilicis de iure competunt.
Haec concedimus, decernentes praesentes Literas Nostras firmas,
validas et efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque
integros effectus sortiri atque obtinere, illisque ad quos spectant sive
spectare poterunt nunc et in posterum plenissime suffragari, sicque rite
iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si
quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive
ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
xjrv maii MCMXXI , Pontificatus Nostri anno septimo.
P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status,
IV
VICARIATUS APOSTOLICUS SAHARENSIS IN DUPLICEM VICARIATUM DE BAMAKO
ET DE OUAGHADOUGOU, UTERQUE IN SUDAN GALLICO, DIVIDITUR.
BENEDICTUS PP. XV
Ad perpetuam rei memoriam. — Ex officio supremi Apostolatus, quo
divinitus in terris fungimur, in omnes catholici orbis regiones oculos
mentis Nostrae convertimus et quae christiano nomini provehendo aeternaeque
fidelium saluti procurandae conducant, sollicito quidem studio
decernere satagimus. Iamvero cum dilectus filius Leo Livinhac, Superior
generalis Societatis Missionariorum Africae, quibus spiritualis cura Vicariatus
Apostolici Saharensis commissa est, instanter Nos flagitaverit, ut
idem Vicariatus, magnitudine amplissimus et ob locorum distantias
imperviasque semitas nimis difficilis, in duplicem missionem divideretur,
Nos, collatis consiliis cum VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus negotiis
Propagandae Fidei praepositis, omnibusque rei momentis mature perpensis,
ut, aucto pastorum numero, gregis dominici securitate satius