AAS 13 (1921), p. 377

consultum sit, praelaudata Superioris generalis vota benigne excipienda
existimavimus. Quae cum ita sint, Apostolica Nostra auctoritate, praesentium
tenore, Vicariatum Saharensem in duas distinctas regiones dividentes,
per lineam quae incipiendo a septentrionali parte a meridiano
quinto ad occidentem Lutetiae Parisiorum, prosequitur usque ad lacus,
qui ad meridiem fluminis Niger et civitatis Tombouctou sunt, et ab hoc
loco, a limite administrativo civili Bandiagara, Dedougou et Bobodioulasso,
decernimus ut territorium ad occidentem praedictae lineae constituat
novum Vicariatum Apostolicum « de Bamako in Sudan Gallico »
appellandum, territorium vero ad orientem ipsius lineae constituat alium
novum Vicariatum Apostolicum « de Ouaghadougou in Sudan Gallico »
^nominandum, inclusis tamen in hoc secundo Vicariatu territoriis trium
provinciarum civilis administrationis de Bandiagara, Dedougou et Bobodioulasso.
Utrumque autem Vicariatum curis committimus Instituti Missionariorum
Africae.
Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas
atque efficaces semper exstare et permanere, suosque plenos atque
integros effectus sortiri atque obtinere, illisque ad quos spectant vel
spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque
rite iudicandum esse et definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si
quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive
ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
n iulii MCMXXI , Pontificatus Nostri anno septimo.

P. C ARD. G ASPARRI, a Secretis Status.

EPISTOLA

AD R. P. BEDAM JARRETT, O. P., PRAEPOSITUM ANGLIAE PROVINCIAE, DE NOVO

SODALIUM ORDINIS ET STUDIORUM DOMICILIO OXONIAE PROPEDIEM EXCI-

TANDO GRATULATUR

Dilecte fili, salutem et apostolicam benedictionem. — Aedificandi
novi Oxoniensis monasterii, quod in veteris memoriam spemque fructuum
dudum cogitas, iam te prope esse in limine non mediocri cum
laetitia accepimus. Ad Angliae enim populos praecipua quadam caritate
ac desiderio respicimus et ea est dominicana familia, quae ad conciliandos
catholicae veritati animos possit plurimum simul exemplo

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.