AAS 13 (1921), p. 416
IV
GENERALE SEU COMMUNE MANDATUM APOSTOLICUM FIT SEMEL PRO SEMPER
LOCORUM ORDINARIIS PRO BENEDICTIONE ABBATUM ORDINIS SANCTI BENEDICTI.
BENEDICTUS PP. XV
Ad perpetuam rei memoriam. — Pro benedictione Abbatum duplex
in Romano Pontificali formula habetur: altera pro benedictione auctoritate
Apostolica, altera autem pro benedictione Ordinarii auctoritate
*P peragenda. Postrema adhibenda erat in benedictione Abbatum, qui ab
Ordinarii loci iurisdictione exempti non erant, quique proinde proprio
Ordinario loci subiectionem et obedientiam in ipsa benedictionis eae
remonia promittere tenebantur. Prior vero formula assumebatur, prouti
adhuc in praesens assumitur, in benedictione Abbatum exemptorum,
quorum quidem benedictio vel in Curia Romana fit, vel de mandato
Apostolico extra Romanam Curiam peragitur, quin loci Ordinario, de
cuius potestate exempti sunt, subiectionem et obedientiam promittere
debeant. Quoniam vero omnes Ordinis Sancti Benedicti confoederati
Abbates palmario exemptionis privilegio gaudent, quod, praeter innumeras
antiquas leges identidem editas, etiam nuper promulgatus iuris
canonici Codex confirmat (can. 615), horum Abbatum benedictio semper
auctoritate Apostolica peragitur. Sed cum ipsa benedictio saepius extra
Romanam Curiam sit impertienda, peculiare in singulis casibus Apostolicum
mandatum debet exquiri, quod generaliter dirigitur ad Episcopum,
cuius in dioecesi futurum benedicendi Abbatis coenobium reperitur, nisi
agatur de Abbate nullius dioecesis benedicendo, aut peculiare privilegium
adfuerit a quolibet Episcopo benedictionem recipiendi. Codex enim, cum
hac in re integre ius antiquum referat, a mandato Apostolico impetrando
non eximit, neque illud de iure confert Episcopo dioecesano, sed enunciati
mandati necessitas, sicuti antea, permanet. Considerata vero Ordinis
Sancti Benedicti ubique terrarum propagatione, cum in pluribus casibus
et a longinquis etiam regionibus ad Sanctam hanc Sedem recursus pro
mandato Apostolico fieri, atque interea benedictio longum per tempus
differri debeat, dilectus filius Fidelis de Stotzingen, Abbas Primas Ordinis
Sancti Benedicti, totius Ordinis Benedictini confoederati exprimens
vota, pro benedictione omnium Abbatum Ordinis eiusdem extra Romanam
Curiam impertienda, generale seu commune mandatum Apostolicum,
semel pro semper, enixis precibus Nos flagitavit. Nos autem, omnibus