AAS 13 (1921), p. 464
Cintra, Archiepiscopus Olindensis-Recifensis, laudabiliter sapienterque
animum mentemque ad novam archidioeceseos divisionem convertit,
eamque pro salute ovium sibi concreditarum et ad meliorem religionis
profectum esse necessariam duxit.
Collatis itaque hac de re cum venerabili fratre Apostolico Nuntio
et cum aliis prudentibus viris consiliis, necessariisque pro novis erigendis
dioecesibus subsidiis pro viribus comparatis, enixis precibus ab
Apostolica Sede postulavit, ut pars orientalis^ civilis Status de Fernambuco
in tres dioeceses divideretur, ita ut archidioecesis OlindensisRecifensis
media esset, alia vero nova in parte septentrionali et alia
in parte australi erigeretur : illa apud oppidum Nazareth, haec apud
oppidum Garanhuns. Itemque et ob easdem rationes petiit ut Florestensis
dioecesis, in extrema parte occidentali constituta, protraheretur
et extenderetur orientem versus usque ad civitatem Pesqueira, quae
tum incolarum numero, tum facilitate viarum, tum rerum commerciis
oppido Floresta longe praestantior in praesens evasit, quamque idcirco
et sedem Episcopi et civitatem episcopalem proposuit.
Rebus omnibus mature perpensis penes S. Congregationem Consistorialem,
cum vota dicti Archiepiscopi digna visa sint, quae exaudiantur,
et consensus quoque accesserit venerabilis fratris hodierni Episcopi
Florestensis, Nos, de Apostolicae potestatis plenitudine, suppleto,
quatenus opus sit, quorum intersit vel sua interesse praesumant consensu,
facultate quoque utentes in Apostolicis Litteris diei vigesimae
septimae mensis aprilis anni Domini millesimi octingentesimi nonagesimi
secundi Ad universas orbis ecclesias reservata, in parte orientaliseptentrionali
archidioecesis Olindensis-Recifensis perpetuo erigimus et
erectam declaramus novam cathedralem Ecclesiam Nazarensem nuncupandam
ab urbe Nazareth ibique in ecclesia paroeciali Nostrae Dominae
de Nazareth sedem et cathedram Episcopi constituimus eamque
ecclesiam ad Cathedralis dignitatem evehimus. Dioecesis sic constituta
duodeviginti paroecias com plectetur, scilicet: Nazareth, Vicenda, Lagôa
Secca, Timbaüba, O' de Goyanna, Tijucopapo, Goyanna, Itanïbé, Tracunhâem,
Gruangy, Floresta dos Leôes, Limoeiro, S. Vicente, Boni Jardim,
Queimadas, Taquaratinga, Sta Grux, Surubim.
In eiusdem archidioeceseos meridiana parte perpetuo pariter erigimus
ac erectam declaramus novam dioecesim Garanhunensem nuncupandam
ab urbe Garanhuns ibique in ecclesia S. Antonii Patavini,
sedem episcopi et cathedram episcopalem haberi decernimus, eamdemque
ecclesiam ad Cathedralis dignitatem extollimus. Huius dioeceseos
iurisdictioni has quindecim paroecias subiicimus : Garanhuns, Born Gm-