AAS 13 (1921), p. 465

selho, Correntes, Palmeira de Garanhuns, Aguas Bellas, S. Bento, Canhotinho,
Guipapà, Gatende, Palmares, Lagôa de Gatos, Panellas, Beiern
de Maria, Agua Prêta, Barreiros.
Insuper dioecesi Florestensi sex alias paroecias adiungimus, scilicet
Pesqueira, Belho Jardim, Brejo da Mae de Deus, Cimbres, Pedra,
Buique.
Sedem vero et cathedram episcopalem a civitate Floresta ad civitatem
Pesqueira transferimus, ibique cathedralem declaramus ac statuimus
matricem ecclesiam S. Agathae et dioecesim ipsam in posterum
a civitate principe Pesqueirensem vocandam decernimus; suppressis et
exstinctis iuribus et privilegiis quae, cathedralitatis titulo, ad Florestensem
ecclesiam spectabant.
Denique ad residuum territorium, in quo adhuc plus quam decies
centena milia hominum versantur, coarctamus archidioecesis OlindensisRecifensis
iura.
Novis autem dioecesibus ita erectis aut ampliatis earumque Pastoribus
tribuimus omnia iura et privilegia, quibus ceterae civitates episcopales
et cathedrales earumque Praesules gaudent: paroeciali tamen
animarum cura in his cathedralibus, uti antea, servata.
Et dioeceses sic constitutas suffraganeas declaramus OlindensisRecifensis
Ecclesiae, earumque pro tempore Episcopos iuri metropolitico
subiicimus Archiepiscopi Olindensis-Recifensis, Nobis et Apostolicae
Sedi reservata facultate novam ineundi harum dioecesium dismembrationem,
quoties in Domino id expedire visum fuerit. Et ad earumdem
regimen et administrationem quod attinet, necnon Antistitum et christifidelium
iura et officia, aliaque id genus, sacrorum canonum praescriptiones
religiose observari iubemus.
Mensam vero Episcopalem constituent bona iam a fidelibus tributa,
Curiae episcopalis emolumenta et ceterae oblationes, quas fideles ultro
donare non dubitabunt.
Volumus autem ut ex unaquaque dioecesi duo iuvenes, aut unus
saltem in praesens, intellectualibus et moralibus qualitatibus prae ceteris
pollentes, in huius Almae Urbis Pium Latinum Americanum Collegium,
studiorum causa, continuo nec intermissa vice, mittantur Ordinariorum
sumptibus. Indulgemus insuper, prout et quatenus opus sit, salvaque, si
qua sit, offerentium contraria et expressa voluntate, ut in bonum educationis
iuvenum pro Nazarensi dioecesi, erogetur summa quadraginta
duorum coritos vel eius pars, ad duo ruralia sacella pertinens et intra
fines exstans huius noviter erectae dioeceseos, iuxta vota eiusdem Archiepiscopi
Olindensis-Recifensis. Reditus autem bonorum, quae necessaria

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.