AAS 13 (1921), p. 472

SANCTUARIUM B. M. V. IN CAELOS ASSUMPTAE, IN MONTE ALVERNA, O. F. M.

DIGNITATE AC TITULO BASILICAE MINORIS COHONESTATUR.

BENEDICTUS PP. XV

Ad perpetuam rei memoriam. — Beatus Franciscus Asisiensis ad
eorum salutem christifidelium qui, etsi in saeculo viventes, christianam
perfectionem assequi cuperent, anno MCCXXI Tertium salubriter constituit
Ordinem, cuius propterea sodales hoc ipso anno septimum celebrant
plenum saeculum ab Ordine suo condito, cum maxima omnium
bonorum laetitia, Nobisque vehementer probantibus, qui, horum sollemnium
occasionem nacti, pluribus indulgentiis privilegiisque sodales
eosdem auximus. Quum vero faustitatis huius velimus memoriam perpetuo
manere, consilium quoque cepimus, praecipuo benevolentiae Nostrae
testimonio amplificandi decus sanctuarii, quod in solitario loco,
quem a monte Alverna nuncupant, curantibus Fratribus Minoribus, collaticia
fidelium stipe exstructum est in honorem beatae Mariae Virginis
in caelos Assumptae ac beati Francisci, sub ipsum paene sanctum Legiferi
Patris obitum, qui in aspera eiusdem loci solitudine sacris stygmatibus
anno MGCXXIV mirabiliter decoratus est. Ad templum enim istud
continensque fratrum Franciscalium coenobium, iam inde ab initio, christifideles
frequentissimi confluere coeperunt; neque unquam, progressu
temporis, popularium peregrinorum pietas erga illa sacra loca deferbuit,
sed magis magisque in dies ad nostra usque tempora est aucta. Huc
accedit quod in sanctuario ipso, bonae artis monumentis conspicuo,
eorumdem religiosorum virorum opera, sacrae liturgiae caeremoniis ac
ritibus continenter Optimeque divinus cultus exerceatur ac foveatur. Libenter
igitur a dilecto filio Mariano Libri, hodierno eiusdem coenobii
Fratrum Minorum in monte Alverna Moderatore, supplicem libellum
accepimus, quo, nomine proprio, Franciscalis Familiae ac sodalium
omnium Tertii Ordinis Franciscanorum, nos enixe rogat, ut dignitate,
titulo, privilegiisque Basilicae minoris, pro Nostra benignitate sanctuarium
decorare dignemur. Quapropter, conlatis consiliis cum VV. FF. NN.
S. R. E. Cardinalibus Congregationi Sacrorum Rituum praepositis, de
certa scientia ac matura deliberatione Nostris deque Apostolicae potestatis
plenitudine, praesentium Litterarum vi perpetuumque in modum,
enunciatum sanctuarium beatae Mariae Virgini in caelos Assumptae

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.