AAS 14 (1922), p. 145

ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PII PP, XI

MOTU PROPRIO

9E PRAESCRIPTIONIBUS CONSTITUTIONIS PIANAE « VACANTE SEDE APOSTOLICA»

ALIQUA EX PARTE INNOVANDIS.

PIUS PP. XI
Cum proxime ex occasione Conclavis, in quo, arcano
Dei providentis consilio, ad catholicae Ecclesiae principatum,
nullis Nostris meritis, evecti sumus, omnia, quae ad
Apostolicam Sedem vacantem et ad Romani Pontificis electionem
pertinent, ad praescripta dirigerentur Constitutionis
Apostolicae, quam s. m. decessor Noster Pius X die xxv
mensis decembris an. MCMIV ediderat, ipsi -VV. FF. NN.
S. R. E. Cardinales in coetibus cotidie habitis, qui Congregationes
generales praeparatoriae vocantur, optare se significarunt,
ut posthac aliquod eius Constitutionis caput sic
mutaretur, quemadmodum rerum temporumque ratio postularet.
Itaque, re attente perpensa, de Apostolicae Nostrae
potestatis plenitudine, Motu proprio ac certa scientia,
haec, quae sequuntur, decernimus atque edicimus :
I. Derogantes iis, quae in Constitutione Pii X Vacante
Sede Apostolica tit. II, cap. i, n. 33 praescribuntur, ut Cardinalibus,
qui longius absunt, fiat Urbem tempore adeundi

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.