AAS 14 (1922), p. 184

si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter
sive ignoranter, attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XVI februarii MCMXXII. Pontificatus Nostri anno primo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

n

ERIGITUR PRAEFECTURA APOSTOLICA DE NAGOYA IN IAPONIA

Ad perpetuam rei memoriam. — In hac sublimi Principis Apostolorum
cathedra divinitus collocati, in omnes catholici orbis regiones, vel
longo terrarum marisque spatio dissitas, oculos mentis Nostrae convertimus,
et quae christiano nomini provehendo bene vertant, quae rei
sacrae procurationi melius gerendae expédiant, ea sollicito ac paterno
studio decernere maturamus, iamvero, cum venerabilis frater Ioannes
P. Rey, e societate Parisiensi pro missionibus exteris, Archiepiscopus
Tokyensis, et dilectus filius Ioseph Reiners, e societate Verbi Divini de
Steyl Praefectus Apostolicus de Nijgata in Iaponia, Sanctae huic Sedi
exposuerint pius aequo vasta esse suae iurisdictionis territoria: Nos,
collatis consiliis cum VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus negotiis Propagandae
Fidei praepositis, praehabito favorabili voto Delegati Apostolici
in Iaponia, omnibusque rei momentis attento ac sedulo studio
perpensis, memoratorum Ordinariorum votis benigne concedendum censuimus.
Quare Apostolica Nostra auctoritate, praesentium vi, ab archidioecesi
Tokyensi seiungimus duas praefecturas civiles Aichi et Gif u
nuncupatis; et a praefectura Apostolica de Nijgata tres praefecturas
civiles Fukui, Ishikawa et Toyama. Territorium autem harum quinque
civilium praefecturarum sic separatarum erigimus in distinctam praefecturam
Apostolicam, ab urbe principe de Nagoya nuncupandam, curis
concredendam societatis Verbi Divini de Steyl. Verum statuimus novam
hanc missionem de Nagoya, temporanea ratione, Praefecto Apostolico
de Nijgata in administrationem esse concredendam.
Decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper
exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri
et obtinere, illisque ad quos pertinent, sive pertinere poterunt, nunc et in
posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definien-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.