AAS 14 (1922), p. 221
LITTERAE APOSTOLICAE
I
A VICARIATU APOSTOLICO DE D AR-ES-S A LAM IN AFRICA ORIENTALI DUAE SEPA-
RANTUR REGIONES EX QUIBUS EFFORMATUR NOVA PRAEFECTURA APO-
STOLICA SUB NOMINE DE IRINGA.
PIUS PP. XI
Ad futuram rei memoriam. — Quae rei sacrae procurationi melius
gerendae conducant et catholico nomini aeternaeque fidelium saluti
bene, prospere ac feliciter eveniant, ea ut mature praestemus, Nos
admonet supremi apostolatus officium, quo divinitus in terris fungimur.
Iamvero, cum vicariatus apostolicus de Dar-es-Salam in Africa orientali
per expulsionem Missionariorum Congregationis O. S. B. a Sancta
Ottilia, nationis Germanicae, orbatus propriis Pastoribus manserit,
Nostraque idcirco indigeat ope, Nos, collatis consiliis cum VV. FF. NN.
S. R. E. Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis, haec quae
infrascripta sunt statuenda censuimus. Nimirum missionem eamdem
curis adsignamus Fratrum Ordinis Minorum S. Francisci Asisiensis
Capulatorum e provincia Helvetica; itemque, cum ab occidentali parte
vicariatus enunciati, ut ibidem maiora fidei incrementa promoveantur,
opportunum consilium visum sit nonnullas regiones dismembrare, Nos,
Motu proprio atque ex certa scientia et matura deliberatione Nostris
deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium tenore, a
dicto vicariatu de Dar-es-Salam duas regiones de Ugogo et Uhehe subtrahimus
sive dismembramus, atque easdem duas regiones sic separatas,
in praefecturam apostolicam sub nomine de Iringa erigimus, curis
concredendam Sacerdotum Instituti Taurinensis B. M. V. a Consolata.
Limites autem novae huius praefecturae de Iringa definiantur a linea,
quae, a quodam puncto fluminis Ruaka prope stationem Vidunda incipiens,
sequatur ad meridiem praecipitium altorum montium de Uchungwe
ita ut promontoria adscribantur vicariatui de Dar-es-Salam usque ad
medium inter fluvios Ruipa et Mgeta; unde, mediam tenens viam inter
praedictos fluvios, perducat ad flumen Kilombaro, vulgo Ulanga, cuius
insula magna addicatur dicto vicariatui; deinde sequatur cursum fluminis
Kilombaro usque ad punctum quo, tangens flumen Pitu, nomen