AAS 14 (1922), p. 222

sumit Ruhudje; tandem sequatur cursum eiusdem fluminis usque ad,
lacum Nyassa ex quo scaturigines habet.
Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras Nostras firmas,
validas et efficaces semper exstare ac permanere; suosque plenos atque
integros effectus sortiri atque obtinere, illisque ad quos pertinent, sive
pertinere poterunt, nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque
rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri,
si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter
sive ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus Apostolicis ordinationibus,
aliisque speciali et individua mentione dignis, ceterisque contrariis
quibuscumque.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
in martii MCMXXII, Pontificatus Nostri anno primo.

P. GARD. GASPARRI, a Secretis Status.

II

NOVI EFFORMANTUR VICARIATUS APOSTOLICI DE KANSÙ ORIENTALI ET DE

KANSÙ OCCIDENTALI IN SINIS, ABOLITIS MISSIONE DE ILI, VICARIATU DE

KANSÙ SEPTENTRIONALI ET PRAEFECTURA DE KANSÙ MERIDIONALI.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Apostolatus officium commissum
Nobis divinitus id postulat, ut in illis regionibus in quibus christiana
res feliciter incrementa sumpserit, novas missiones erigere properemus,
ut, aucto quidem Pastorum numero, totius Dominici gregis custodiae
consultum sit. iamvero Congregationis Immaculati Cordis B. M. V. de
Scheut curis immensa territoria usque nunc concredita fuerunt in Sinis,
quae comprehendunt regiones de Kansù, de Kukunoor et de Turkestan
Sinensi, praeter alia quae vicariatus apostolicos de Mongolia constituunt.
Acriter tam vasta in provincia Missionarii de Scheut in evangelizationem
incubuerunt, plurimasque christianitates fundarunt, ita
ut labor in dies creverit; nunc tamen, quamvis conspicuus numerus
sacerdotum indigenarum in illis missionibus habeatur, impar Congregatio
eadem de Scheut effecta est ad tam lata territoria administranda.
Quare Nos, collatis consiliis cum VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus
negotiis Propagandae Fidei praepositis, omnibusque rei momentis sedulo

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.