AAS 14 (1922), p. 225

EPISTOLAE

I

AD R. P. IOSEPHUM ANTONIUM A S. IOANNE IN PERSICETO, FRATRUM MINORUM

CAPUCCINORUM MINISTRUM GENERALEM: DE NATALI TRECENTESIMO S. FIDE-

LIS A SIGMARINGA, PROTOMARTYRIS S. C. DE PROPAGANDA FIDE, PRO-

PEDIEM CELEBRANDO.

Dilecte fili, salutem et apostolicam benedictionem.— Cum alia, quae
in Benedicto XV, decessore Nostro desideratissimo, praeclara fuerunt,
tum vero studium, quo flagrabat, dilatandi christiani nominis habentes
propositum Nobis ad imitandum, equidem ob memoriam^ sacri Consilii
Fidei propagandae abhinc annis ccc instituti eadem quae ipse cogitabat
in proximum mensem maium singularia sollemnia, si Deus adiuvent,
acturi sumus. Haec autem rei faustae recordatio fieri profecto
nequit, quin simul natalis trecentesimus recolatur beatissimi Martyris,
qui sui sanguinis profusione sacrae eius Congregationis primordia consecravit.
Quamquam Fidelis a Sigmaringa praecipua quadam laude celebrandus
est, non solum quia, pretiosa morte pro Christo oppetita, hieromartyrum,
quotquot post Congregationem conditam catholicas missiones
illustrarunt, primus exstitit, sed etiam quia, vitae innocentia, Missionalibus
nostris, quemadmodum se ad apostolicum munus digne accingerent,
fuit documento. Nullus enim eo paratior unquam aut instructor
ad apostolatum accessit, cum et ingenium doctrinarum studiis egregie
excoluisset, et in christianarum virtutum exercitatione esset diligentissime
versatus. Quo quidem in genere nihil erat eius erga catholicos
populos actuosa praestantius caritate, qua haereticam ab eis prohibere
luem contendebat. itaque ad omnem sanctitatis excellentiam progressus,
meruit ipso in limine missionis, ab hac Apostolica Sede ei concreditae,
ut ad caeleste praemium evocaretur, martyr pro fide occumbens, qua et
defendenda et propaganda tot iam labores tamque frugiferos exantlavisset.
Quod si omnibus fidei sanctae cultoribus non potest huius tanti viri
nomen non earum esse, certe Ordini vestro, cuius is clarum lumen
decusque fuit, decet, esse carissimum.

Quare, dilecte fili, quod accepimus, vos propediem facturos ut Fidelem
a Sigmaringa propriis laudibus atque honoribus celebretis, id scito

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.