AAS 14 (1922), p. 271

LITTERAE APOSTOLICAE

I

DIVISIO VICARIATUS APOSTOLICI MONGOLIAE OCCIDUO-MERIDIONALIS IN DUOS

VICARIATUS APOSTOLICOS DE « NING-HIA » ET DE « SOUEI-YUEN » NUN-

CUPANDOS.
PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Christiani gregis sollicitudo, quem
Nobis divina Providentia commisit, id maxime curandum suadet quod
facilius ipsius utilitatibus provehendis ubique gentium conducat. Quare,
cum audierimus, in pluribus territoriis, quae in regionibus de Turkestan,
de Kansù, de Mongolia usque nunc evangelizata fuerunt a missionariis
Congregationis Immaculati Cordis B. M. V. de Scheut, mox vero curis
concredita sunt Ordinis Minorum Capuccinorum et Societatis Verbi
Divini de Steyl, adeo multa incrementa fidei emersisse ut tum venerabili
fratri Aloisio Van Dyck Episcopo tit. Abbiritensi et Vicario Apostolico
de Mongolia occiduo-meridionali, tum dilecto filio Superiori generali
Congregationis Immaculati Cordis B. M. V. de Scheut opportunum visum
fuerit petere divisionem vicariatus Mongojiae occiduo-meridionalis in
duas distinctas missiones, Nos, conlatis consiliis cum VV. FF. NN.
S. R. E. Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis, Motu proprio
atque ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris deque apostolicae
Nostrae potestatis plenitudine, praesentium tenore, e vicariatu
apostolico Mongoliae occiduo-meridionalis, a quo iam pars cui nomen
Alachan sublata fuit, ut seiungantur etiam alia territoria de Ning-hiatao,
Ning-tiao-leang, principatus Mongolici de Otok, Wuchen, Tjassak,
Hang-King, et coloniae Sinenses in ripa sinistra fluminis Flavi sitae,
usque ad colonias Wu-yuen-hien inclusive, decernimus, quae regiones
constituant vicariatum apostolicum de Ning-hia, curis eiusdem Congregationis
Immaculati Cordis B. M. V. de Scheut credendum ; parti autem,
quae reliqua inde erit, adiiciatur ea pars territorii de Souei-yuen, quae
ad vicariatum de Mongolia centrali pertinet, a quo tamen erit seiungenda.
Territorium autem quod ex his omnibus constiterit, nomen vicariatus
apostolici de Somiyuen accipiat, nomenque vicariatus apostolici
Mongoliae occiduo-meridionalis prorsus aboleatur.
Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros
effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectant, sive spectare pote-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.