AAS 14 (1922), p. 272

rimt, nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum
esse ac definiendum, irritumque ex tunc atque inane fieri si quidquam
secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter
attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XIV martii anno MCMXXII, Pontificatus Nostri primo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

II

DIVISO TERRITORIO VICARIATUS DE MONGOLIA CENTRALI, ULTERIUS CONSTI-

TUUNTUR VICARIATUS APOSTOLICUS DE « TCHAGAR » ET MISSIO DE « MON-

GOLIA EXTERIORE ».
PIUS PP. XI
Ad futuram rei memoriam. — In catholicae Ecclesiae administratione,
quam Apostolica auctoritate gerimus, nil ferme Nobis potest accidere
gratius quam christifidelium bonis multiplicandis ubique gentium
providere ac prospicere. Quare cum plura territoria, quae in regionibus
de Turkestan, de Kansù, de Mongolia, usque nunc a missionariis Congregationis
Immaculati Cordis B. M. V. de Scheut evangelízala, curis
concredita fuerint aliarum religiosarum sodalitatum, Nos, conlatis consiliis
cum VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus negotiis Propagandae
Fidei praepositis, Motu proprio atque ex certa scientia ac matura deliberatione
Nostris deque apostolicae Nostrae auctoritatis plenitudine,
praesentium tenore vicariatum apostolicum de Mongolia centrali, a quo
iam pars cui nomen Souei-yuen sublata fuit, reducimus ad solam regionem
de Tchagar et nomen vicariatus apostolici de Tchagar eidem damus;
ab eo autem seiungimus totam partem septentrionalem, quae fere
inevangelizata exstat, quae constituat Missionem de Mongolia exteriore.
Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras validas et efficaces
semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere, illisque ad quos spectant sive spectare poterunt nunc
et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac
definiendum, irritumque ex nunc atque inane fieri si quidquam secus
super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari
contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XIV martii anno MCMXXII, Pontificatus Nostri primo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.