AAS 14 (1922), p. 322
disponere, tum personis institutisque et consilio et re praesto
esse, omnia denique praestare, quaecumque, ad subveniendum
Missionum necessitatibus, studium apostolatus ac
multiplex Christi caritas suaserit. Quod vero proprie attinet
ad rerum externarum subsidia, quae ad Missionum catholicarum
bonum quamquam potissima non sunt, magnum tamen
momentum habent, ea olim decessores Nostri largiter
ipsi praebuerunt. Accedebat, ut principes christiani, opinione
quoque adducti scilicet non exiguarum omnis generis utilitatum,
quas suis regnis nationibusque obventuras sperabant,
magnis easdem Missiones liberalitatibus adiuvarent.
Nunc autem alia prorsus condicione ac fortuna haec Apostolica
Sedes utitur, ut constat ; neque ei iam ad Ecclesiae
sanctae fines proferendos multum; licet rerum publicarum
largitate confidere.
Ceteroqui numquam fortasse alias tantus exstitit in
populo christiano animorum motus ad provehendas Missiones,
quantus nuper excitatum est, ex quo decessor Noster
desideratissimus, Benedictus XV, Litteras Encyclicas Maximum
illud ad orbem catholicum ea de causa dedit. Nimirum
optimo diligentissimoque Pontifici tam acerba laborum
ac dolorum perpesso, dumi diuturnum bellum mansit,
ac deinde pace Europae suadenda propemodum defatigato,
Dei benignitate hoc est oblatum solacii, ut in Africa, an
Asia, in America certis argumentis prospiceret Evangelicae
praedicationis successus multo felieiores, quam antea, mox
futuros.
Nos vero quos eadem tenet atque alit exspectatio, Nostrum
intelligimus esse rei nulla deesse ope, ob eamque
causam curare perdiligenter, ut et quae ille sapientissime
praescripsit, religiose serventur, et quibus Missionarii nostri
subsidiis indigent ad melius elaborandum, ea illis
abunde suppetant. Subsidia quidem, quae externis in bonis
consistunt, solent religiosorum! familiae, pro suis quaeque
Missionibus, ex populo christiano conquirere : populus au-