AAS 14 (1922), p. 324

lium gregi honorificentissimis verbis commiendarunt." Nobis
autem hoc loco dilaudare libet utriusque Consilii, Lugdunensis
et. Parisiensis, a quibus gubernatur, prudentiam
maxime et aequitatem in adiuvandis non iis tantum Missionibus,
quas nobilissima Gallorum gens, pro tradito a
maioribus Fidei sanctae custodiendae ac promovendae studio,
usquequaque constitutas habeat, verum etiam, quas
ceterae gentes, Iesu Christi spiritu in certamen honestissimum
instinctae, condiderunt.
Ob eam igitur, quam memoravimus, causam, potius
quam aliquid novi inveniamus, faciendum videtur, ut ipsum
Opus Propagationis Fidei, sede eius in hanc almam Urbem,
totius Ecclesiae caput, translata, aptius a Nobis reddatur
ad mutata tempora, Nostraque ornatum auctoritate, Pontificale
fiat instrumentum stipibus fidelium ad usum Missionum
universarum colligendis. Idque Nos effecturi sumus
eo libentius quia qui tum Lugduni tum Lutetiae Parisiorum
huic Operi praesunt, datis ad Nos pientissimjs litteris
professi sunt se, ut filios Ecclesiae observantissimos, magna
amplexuros voluntate, quidquid posthac de re sibi suisque
civibus carissima haec Sedes Apostolica decreverit. In
quo quidem lectissimo viri se et catholica professione et
Gallico nomine dignos praebuerunt, cum aperte ostenderint
tanti apud se esse dare operam regno Iesu Christi in
terris amplificando, ut ceteras res, vel quas recte meritoque
diligunt, posthabere non dubitent. Nos vero huiusmodi
animi habitum eumque non modo eorum proprium sed comimnmem
catholicorum hominum ex Gallia, sic probamus ut
in /aciem Ecclesiarum vehementer commendemus.
Itaque de Apostolicae potestatis plenitudine, Motu
proprio ei corta scientia, haec statuimus et sancimus :
I. Pium Opus a Propagatione Fidei, in novam formam
redactum, iam nunc Romiae esto apud Sacram Congregationem
de Propaganda Fide, ut ipsius Apostolicae Sedis
sit instrumentum ad fidelium stipes undique cogendas

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.