AAS 14 (1922), p. 325
easque erogandas in usum omnium Missionum catholicarum.
IL Operi universo Consilium, praesidebit, a Nobis
per eandem Sacram Congregationem electum ex Clero earum
nationum, quae sollemne habeant certam pecuniae vim in
Opus conferre.
III. Natio Gallica, utpote quae ipsum Opus, de quo
agitur, pepererit, atque in traducendis ad fidem barbaris
utilissime semper laboraverit, Generalis Consilii praecipuo
quodam iure particeps esto.
IV. Pium Opus itemque Generale Operis Consilium
quem ad modum dirigi oporteat, gemina lege, his adiuncta
Litteris, statutum est.
V. Consilia uniuscuiusque Nationis centralia, quae
dicuntur, ad has Nostras leges, de sententia Generalis Consilii,
sua ipsorum statuta exigant. Quod sicubi huiusmodi
Consilia desiderentur, ea quam primum Episcopi instituenda
curabunt. Ubi autem res iam simili instituto adsit, quamquam
alio nomine, eorumdem erit efficere ut, omni sublato
discrimine, ad hoc Opus redigatur, vehementer enim in
hoc genere ad fructum interest, ubique, quantum locorum
varietas patitur, teneri aequabilitatem.
Nos equidem, patrocinio freti Mariae Virginis Immaculatae,
atque Apostolorum Principum Petri et Pauli, illius
quoque magni Fidei Catholicae propagatoris, Francisci Xaverii,
huius sodalitatis patroni caelestis, ex divina benignitate
iam fore confidimus, ut quod decessori Nostro optatissimum
fuit hoc ipsum Opus a Propagatione Fidei, itemque1
alia duo a Sancta Infantia et a Sa,ncto Petro Apostolo ad
Cleri indigenae institutionem, quae Opera haec Apostolica
Sedes agnoscit sua, laetabile iam capiant incrementum.
Pro certo autem habemus Episcopos ceterosque sacrorum
Antistites in hac causa omnem operam studiumque, apud
suam quemque Ecclesiam, Nobis navaturos, adhibita in
1 BENEDICTUS XV, in litt. encycl. Maximum illud.