AAS 14 (1922), p. 336
Decernimus denique has praesentes Litteras valituras contrariis quibus-^
libet, etiam peculiari et expressa mentione dignis, minime obstantibus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
vigesimo secundo, die quarta mensis martii, Pontificatus
Nostri anno primo.
8« C. CARD. DE LAT, Episc. Sabinen. „ O. CARD. CAGIANO
S. Congreg. Consistorialis Secretarius. S. B. E. Cancellarius.
Iulius Cam pori, Protonotarius Apostolicus.
Raphael Virili, Protonotarius Apostolicus.
Loco %k plumbi
Reg. in Cane. Ap., vol XXV, n. 12.
EPISTOLAE
I
AD R. P. IOANNEM RAFFIN, SOCIETATIS MARIAE PRAEPOSITUM GENERALEM,
SAECULO EXEUNTE AB APOSTOLICA EIUSDEM INSTITUTI APPROBATIONE.
Dilecte fili, salutem et apostolicam benedictionem. — Fausta profecto
atque iucunda vobis erit dies ix huius mensis; exibit enim tum
feliciter saeculum cum ad Societatem istam, cui tu praees diligenter,
a decessore Nostro f. r. Pio VII eae Litterae missae sunt, ex quibus
tanquam e superna virtute atque auspicio, institutum vestram tam laeta
cepit optimorum fructuum incrementa. Nos igitur, quibus, pro Apostolico,
officio, nihil magis curae esse debet quam salus animarum ac divini
regni amplificatio, libentes admodum hac utimur occasione ut valde
gratulemur quod et Deus vobis ubertatem suorum munerum concesserit,
et fideliter sollertia vestra benignitati eius responderit. Ac certe
non sine peculiari quadam Dei ope factum est ut in Societate ista clarissimi
sane viri educarentur; quos inter, praeter Petrum Chanel, Australasiae
Protomartyrem, Ioannem Claudium Colin Patrem vestrum legiferum
et Blasium Marmoiton, sodalem adiutorem, recensere hic Nobis
licet illos quoque venerabiles Dei famulos Marcellinum Champagnat et
Iulianum Eymard, qui quidem, sua vice, religiosorum familias, in Ecclesiae
sanctae utilitatem, opportune condiderunt. Quam praesens autem