AAS 14 (1922), p. 335
adesse Indos, quibus opitulandis Episcopi pares esse nequeunt, iis opportune
consulere statuit; sed, rem ad exitum ducturus, e vivis inopinato
cessit. Verum saeva mors consilium eius minime peremit, et Nos qui
hisce diebus eidem Benedicto Papae decimoquinto successimus, statim
illud perficiendum curavimus.
Quapropter, auditis hac in re interesse habentibus et suppleto, quatenus
opus sit, quorum intersit vel sua interesse praesumant, consensu,
de Apostolicae potestatis plenitudine, per has praesentes Litteras Apostolicas,
a praefata dioecesi Guayanensi partem territorii distrahimus,
in eaque vicariatum apostolicum Caronensem nuncupandum erigimus
ac instituimus. Eiusque fines erunt: ad septentrionem: clivus fluminis
Orinoco, a Portu Sancti Felicis usque ad territorium foederale Delta Amacuro
nuncupatum, dein iidem fines civiles huius territorii, quod ex
integro continebitur in ipso apostolico vicariatu; ad orientem: iidem
fines qui Rempublicam de Venezuela a Guayana Britannica separans;
ad meridiem: Respublica Brasiliana usque ad originem fluminis Paragua
in radicibus montium vulgo Sierra Paracaima; ad occidentem:
flumen Paragua usque ad continentiam eius in flumen Garoni et postea
ipsum flumen Oaroni usque ad Portum Sancti Felicis.
Quem vicariatum, ad tramitem iuris, auctoritati S. Congregationis de
Propaganda Fide subiicimus, itemque decernimus ut, hoc non obstante,
pars sit ecclesiasticae provinciae S Iacobi de Venezuela, illumque committimus
benemerito Ordini Fratrum Minorum S. Francisci Capuccinorum:
reservato tamen iure Nobis et Apostolicae Sedi vicariatum
ipsum in propriam ac distinctam dioecesim erigendi, quoties id in Domino
expedire visum fuerit.
Quae autem hisce Litteris, Apostolica auctoritate, a Nobis decreta
sunt, nulli hominum, ullo unquam tempore, infringere aut iis repugnare
vel quomodolibet contraire liceat. Si quis, quod Deus avertat, hoc attentare
praesumpserit, sciat obnoxium se evasurum esse poenis a sacris
canonibus contra obsistentes exercitio ecclesiasticae iurisdictionis statutis.
Ad haec autem exsecutioni mandanda deputamus venerabilem fratrem
Philippum Cortesi, Archiepiscopum titularem Siracensem ac in
Republica de Venezuela Nuntium Apostolicum, eique necessarias huic
negotio facultates tribuimus, etiam subdelegandi alium virum, in ecclesiastica
dignitate constitutum, ac definitive sententiam dicendi de quavis
occurrente difficultate vel oppositione, imposito onere ad Sacram Congregationem
Consistorialem infra sex menses, fidem, authentica forma
exaratam, peractae exsecutionis huius Nostri mandati transmittendi.