AAS 14 (1922), p. 334

Nos obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus,
generalibus u n iversalibusque conciliis editis, specialibus, vel
generalibus constitutionibus et ordinationibus Apostolicis, et quibusvis
aliis Romanorum Pontificum Praedecessorum Nostrorum dispositionibus,
ceterisque contrariis quibuscumque.
Nemini ergo has Litteras Nostras erectionis, exemptionis, evehectionis,
decreti, mandati, derogationis et voluntatis infringere, vel contraire
liceat. Si quis, vero, temerario ausu, hoc attentare praesumpserit,
indignationem omnipotentis Dei ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum
Eius se noverit incursurum.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
vigesimo secundo, die decima mensis februarii, Pontificatus
Nostri anno primo.

•8 G. CARD. DE LAI, Episc. Sabinen. O. CARD. CAGIANO
S. C. Consist. Secretarius. S. R. E. Cancellarius.

Raphaël Virili, Protonotarius Apost.
Ludovicus Schüller, Protonotarius Apost.

Loco v£ Plumbi.

Reg. in Cane. Ap., vol. XXV, n. 27.

il

GUAYANENSIS

DISMEMBRATIONIS ET ERECTIONIS

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Quoties Romani Pontifices noverunt quasdam adesse regiones, ubi
Episcopi, tum ob locorum distantiam, tum ob itinerum difficultatem,
gregi suo praesto esse non possent prout oporteret, eisdem occurrere
pro viribus semper studuerunt.
Cum itaque f. r. Benedicto Papae decimoquinto, Praedecessori Nostro,
compertum esset in amplissima dioecesi Guayanensi plurimos

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.