AAS 14 (1922), p. 331

CONSTITUTIONES APOSTOLICAE

I

SANCTI ALOISII DE MARA N HÂ O

ET SANCTI IOSEPHI GRAJAHUENSIS

ERECTIONIS PRAELATURAE NULLIUS ET PROVINCIAE ECCLESIASTICAE

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Rationi congruit et convenit honestati, ut ea, quae de Romani
Pontificis gratia processerunt, licet, eius superveniente obitu, Litterae
Apostolicae desuper expeditae non fuerint, suum tamen sortiantur
effectus.
Cum itaque cathedralis Ecclesia Sancti Aloisii de Maranhâo, quae
civilem statum eodem nomine ex integro complectitur, tum extensione
territorii, tum fidelium numero adeo ampla esset ut ab uno Antistite
congrue gubernari nequisset, eiusdem dioecesis Ordinarius, rem ipsam
matura deliberatione perpendens, collatis cum Apostolico Nuntio et cum
Metropolitano Belemensi consiliis, mediisque necessariis pro viribus
c omparatis, laudabiliter sapienterque a fel. rec Benedicto Papa decimo
quinto, Praedecessore Nostro, petiit ut intra suae dioecesis fines praelatura
nullius erigeretur.
Eodem tempore Ordinarius Belemensis petiit quoque tit Ecclesia
Sancti Aloisii de Maranhâo, cuius conditiones in dies meliores evadunt,
ad Ecclesiae metropolitanae gradum et dignitatem extolleretur.
Quibus precibus idem Praedecessor Noster annuens, de consilio
S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationi Consistoriali praepositorum,
suppleto, quatenus opus esset, quorum interesse praesumeretur consensu,
facultate quoque utens in Apostolicis sub plumbo Litteris - die
vigesima septima mensis aprilis anni Domini millesimi octingentesimi
nonagesimi secundi datis - Apostolicae Sedi reservata, die secunda
mensis decembris elapsi anni millesimi nongentesimi vigesimi primi a

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.