AAS 14 (1922), p. 397

« vulgo nuncupatae " Immacolata degli Artieri » eiusdem loci, eandem
« visitationem processionaliter peragendi, in casu »".
Cum vero D. Ponenti visum fuerit, per assertum privativum ius
ex Confraternitatis parte, et ab appellata sententia recognitum, Ordinarii
Tarentini iura pessumdari posse, ipsumque ordinem publicum
forte in discrimen versari, interventum in causa Promotoris Iustitiae
huius S. T. decrevit, et successive, editas ab eo animadversiones, una
cum patronorum allegationibus, R. P. D. Archiepiscopo communicari
mandavit, facta eidem facultate alias addendi, pro sui iuris tuitione,
rationes. Atque responsione accepta die 25 iunii superioris anni, qua
declaravit sibi nihil adiiciendum superesse doctis animadversionibus
Promotoris Iustitiae, ad ulteriora progressum est.

In iure. - « Nomine sacrarum processionum significantur sollemnes
supplicationes, quae a populo fideli, duce clero, fiunt, eundo ordinatim
de loco sacro ad locum sacrum, ad excitandam fidelium pietatem, ad
commemoranda Dei beneficia, eique gratias agendas, ad divinum auxilium
implorandum » (can. 1290 § 1, Cod. iur. can.). Haec definitio processiones
publicas pressius respicit: habentur autem et privatae seu
particulares, quae vel «fiunt inter privatas aedes, puta monasteriorum
et parochiae, vel a privatis personis coetum universalem ecclesiae non
convocando » (Ferraris, v. Processio, append. n. 3). Particularibus processionibus
accensentur, quae a clero et fidelibus uni particulari ecclesiae
adscriptis, vel a Regularibus aut Confraternitatibus per vias ducuntur
(Wernz, t. 3, num. 565, II, V); at quaecumque ipsae sint, publicae
nempe vel privatae aut particulares (dummodo de iis non agatur, quae
intra ecclesiae vel monasterii cancellos perficiuntur), Episcopi loci iudicio,
privative quoad omnes, subiectae manent circa earum permissionem,
abolitionem et translationem, consuetudine vel praescriptione etiam
immemorabili non obstante, prout pluries SS. RR. Congregationes,
praesertim Rituum, decrevere.
Processiones quae inveniuntur legitime introductae, nova non indigent,
de iuris rigore, Episcopi licentia singulis vicibus flagitanda, ;mo
ecclesiarum Rectores easdem omittere vel transferre nequeunt, inaudito
et contradicente Episcopo (can. 1294 § 1). At si alicubi consuetudo
vigeat, singulis vicibus licentiam petendi, utpote iuri et disciplinae
favorabilis, manutenenda est. Potest nihilominus Episcopus, particulares
praesertim processiones, legitime licet introductas, ex causa prohibere
« si fuerit repertum expedire, ut prohibeantur » (S. R. C. in Elboren.,

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.