AAS 14 (1922), p. 485
iterumque expóstulatum est ab Apostolica Sede, ut memorata territorii
pars ab eadem dioecesi separaretur et in novam dioecesim erigeretur.
Quamobrem, suppieto, quatenus opus sit, quorum intersit vel sua
interesse praesumant, consensu, Nos, de Apostolicae potestatis plenitudine,
existentem dioecesim Sancti Germani bifariam dividimus et,
reservata occidentali parte veteri dioecesi Sancti Germani, orientalem
in novam et distinctam dioecesim, Qaspesiensem denominandam, erigimus
et constituimus: eamque statuimus comprehendere duos comitatus
civiles nuncupatos Qaspé et Bonaventure, quinque tamen exceptis districtibus,
qui partem occidentalem comitatus Bonaventure constituunt,
nimirum Assametquaghan, Restigouche, Milmikëk, Métapédia et Patapédia.
Noviter erectam dioecesim modo quod attinet, sedem et cathedram episcopalem
constituimus in oppido Gaspé, quod idcirco ad civitatis episcopalis
fastigium extollimus eidem tribuentes omnia privilegia ac iura,
quibus ceterae civitates episcopales ex iure communi fruuntur, atque
simul ecclesiam memorati oppidi, paroecialem, ut antea, exstituram et
sub eadem invocatione, ad dignitatem pro-cathedralis evehimus usquedum
alia adiuncta aliter non exigant; facta potestate Episcopo Consultores
dioecesanos constituendi ad normam libri secundi, tituli octavi, capitis
sexti Codicis iuris canonici. Quod dotem attinet, huic Gaspesiensi
dioecesi assignamus bona et reditus omnes, etiam adventicios, quacumque
ratione ad mensam episcopalem obventura atque Episcopo pro
tempore concedimus facultatem cathedraticum imponendi, aliaque iuxta
sacros canones, pro eius discreto iudicio, statuendi, quibus necessita;
tibus dioecesis rite consuli possit.
Iubemus autem ut, quod pertinet ad regimen dioecesis sede vacante,
et ad clericorum et fidelium iura et onera et etiam ad erectionem parvi
Seminarii, aliaque huiusmodi, rite serventur quae idem Codex iuris
canonici praescribit, cauto tamen ut alumni Seminarii pro studiis philosophiae
et sacrae theologiae ad aliquod maius Seminarium mittantur.
Mandamus insuper ut omnia documenta et acta, quae novam dioecesim
eiusque clericos et fideles respiciunt, quam primum fieri poterit,
a cancellaria episcopali Sancti Germani tradantur curiae dioecesanae
Gaspesiensi ut in eius archivo sedulo asserventur. Praeterea dioecesim
Gaspesiensem in sedem suffraganeam metropolitanae Ecclesiae Quebecensi
assignamus et attribuimus, Nobis et Sedi Apostolicae reservata
potestate libere ineundi novam circumscriptionem et designationem, si
id expedire in Domino visum fuerit.