AAS 14 (1922), p. 486

Quousque autem dioecesis Gaspesiensis de proprio Pastore provideatur,
eiusdem régimen committimus venerabili fratri Episcopo Sancti
Germani, tamquam Administratori Apostolico, cum omnibus facultatibus,
quae huic muneri competunt.
Quae autem hisce Litteris, Apostolica auctoritate, a Nobis decreta
sunt, nulli hominum, ullo unquam tempore, infringere, aut iis repugnare,
vel quomodolibet contraire liceat. Si quis, quod Deus -avertat,
hoc attentare praesumpserit, sciat obnoxium se evasurum esse poenis
a sacris canonibus contra obsistentes exercitio ecclesiasticae iurisdictionis
-statutis.
Ad haec autem omnia exsecutioni mandanda deputamus dilectum
.filium Nostrum Ludovicum Nazarium titulo SS. Quatuor Coronatorum
de Urbe, S. R. E. Cardinalem Bégin, hodiernum Archiepiscopum Quebecensem,
eique necessarias huic negotio facultates tribuimus, etiam
subdelegandi alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum ac definitive
sententiam dicendi de quavis occurrente difficultate, vel oppositione;
imposito onere ad Sacram Congregationem Consistorialem intra
sex menses, fidem, authentica forma exaratam, absolutae exsecutionis
huius Nostri mandati transmittendi.
Decernimus denique has praesentes Litteras valituras, contrariis
quibuslibet, etiam peculiari et expressa mentione dignis, minime obstantibus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo
nongentesimo vigesimo secundo, die quinta mensis maii, Pontificatus
Nostri anno primo.

© C . CARD. DE LAI, Episc. Sabinen. O. CARD. CAGIANO
S. Congr. Consist. Secretarius. S. B. E. Cancellarius.

Raphaël Virili, Protonotarius Apostolicus.
Ludovicus Schüller, Protonotarius Apostolicus.
Loco >~< Plumbi. . - •

Beg. in Cane. Ap., vol. XXV, n. 43.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.