AAS 14 (1922), p. 488
esse ac definiendum, irritumque ex nunc atque inane fieri si quidquam
secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter
.attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
xviii iunii anno MCMXXII, Pontificatus Nostri primo.
P. GARD. GASPARRI, a Secretis Status.
II
SEPARATO TERRITORIO E VICARIATIBUS APOSTOLICIS UGrANDENSI ET UE STANLEY
FALLS ERIGITUR PRAEFECTURA APOSTOLICA LACUS ALBERTI IN AFRICA
CENTRALI.
PIUS PP. XI
Ad perpetuam rei memoriam. — Quae catholico nomini aeternaeque
fidelium saluti bene, prospere ac feliciter eveniant, ea ut mature praestemus
Nos admonet supremi apostolatus munus, quo in terris, licet
immeriti, fungimur. Iamvero cum catholica religio in vicariatibus Ugandensi
ac de Stanley Falls laeta incrementa susceperit, visum est peropportunum,
ut hisce sanctae religionis ampliationibus aptius provideretur,
ab iisdem vicariatibus quamdam regionem distrahere in eaque
novam, eamque separatam, missionem constituere. Quare, conlatis consiliis
cum W. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus negotiis Propagandae
Fidei praepositis, ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris,
deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium tenore
ab actualibus vicariatibus apostolicis Ugandensi ac de Stanley Falls
nonnullas partes separamus, videlicet: a vicariatu Ugandensi regionem
seiungimus ad occidentem Lacus Alberti sitam, quae in praesens ad
Belgicum Gubernium civiliter addicta est, itemque a finitima territorii
plaga missionis de Stanley Falls, sequentibus statutis limitibus, nempe :
ad meridiem I gradu latitudinis nord, statione de Boga etiam com-o
prehensa; ad occidentem meridiano 29 Grenovicensi ; ad septentrionem
linea, quae secundum tertiumque gradum latitudinis per medium.dividit,
atque in eodem territorio sic distracto, novam constituimus praefecturam
apostolicam, curis committendam sodalium e Societate missionariorum
Africae, istique novae praefecturae Lacus Alberti nomen facimus.
Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras validas et efficaces
semper exstare ac permanere, suosque píenos atque integros effectus