AAS 14 (1922), p. 501

ACTA SS. CONGREGATIONUM

SACRA CONGREGATIO DE RELIGIOSIS

I

DUBIUM

CIRCA ACCEPTATIONEM RESCRIPTI SAECULARIZATIONIS VEL DISPENSATIONIS

VOTORUM.

Huic Sacrae Congregationi propositum fuit pro opportuna solutione
sequens dubium :

« An Religiosus qui saecularizationis indultum aut simplicium votole
rum dispensationem impetravit, possit primum aut alteram recusare
« cum a locali Superiore eiusdem notitiam accipit, quamvis Superior
« generalis in scriptis iam exsecutoriale decretum rescripti emiserit ad
« normam can. 56 Codicis iuris canonici ».
Praerequisita igitur Consultorum voto, dubium propositum fuit
Emis PP. in plenario coetu diei 9 iunii 1922, qui, re mature perpensa,
respondendum censuerunt :
« Affirmative, dummodo Superiores graves rationes in contrarium
« non habeant, quo in casu ad Sacram Congregationem referant ».
In audientia autem die sequenti habita ab infrascripto Secretario,
SSmus Dominus Noster Pius Pp. XI Emorum PP. resolutionem adprobavit.

Datum Romae èx Secretaria Sacrae Congregationis de Religiosis,,
die I augusti 1922.a

C. CARD. LAURENTI, Praefectus.

L.&S.
Maurus M. Serafini, O. S. B., Secretarius.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.