AAS 14 (1922), p. 646

tum in scriptis datum, cuius exemplar tam in tabulario Instituti quam
in Archivo dioecesano servandum erit. De peracta autem huiusmodi
erectione hanc Sacram Congregationem edoceat, ac decreti exemplar
transmittat, in quo praecipue curet ut tam titulus quam scopus Instituti
peculiaris explicite et exacte praefiniatur, habitis prae oculis iis quae
de hac re in Normis, a Sacra Congregatione approbatis sub die 6 martii
1921, cap. II et IV {Act. Ap. Sedis, vol. XIII p. 312), habentur.

Facta autem de omnibus relatione SSmo Dno Nostro Pio divina
Providentia PP. XI, in audientia habita ab infrascripto P. Abb. Secretario
Sacrae Congregationis, die 25 novembris 1922, Sanctitas Sua decretum
approbavit atque ab omnibus ad quos spectat servari mandavit.
Contrariis quibuscumque minime obstantibus.
Datum Romae, ex Secretaria Sacrae Congregationis Negotiis Religiosorum
Sodalium praepositae, die 30 novembris 1922.

C. CARD. LAURENTI, Praefectus.
L. % S.

Maurus M. Serafini, Ab. O. S. B., Secretarius.

S. CONGREGATIO DE PROPAGANDA FIDE

I

IMMUTATUR DENOMINATIO NONNULLARUM OCEANIAE MISSIONUM

DECRETUM

Post exstinctum recens bellum nonnullae Oceaniae Missiones sub
novum dominium transiere atque vetera nomina quibus antea vulgo
designabantur in alia mutavere. Unde necesse fuit ut etiam ecclesiasticae
appellationes ita immutarentur ut novo rerum ordini opportune
consentirent. Cui rei prospicientes Emi Patres huius Sacrae Congregationis
de Propaganda Fide, cum iam praefecturam apostolicam Terrae
Gulielmi Orientalis in vicariatum erectam nomine vicariatus apostolici

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.