AAS 14 (1922), p. 645

Ii. Si quas invenerit Congregationes vel Pias societates quae decretum
erectionis minime vel dubie obtinuerint, sed aequipollentes per
repetitos actus plurium annorum decursu ante Codicis promulgationem,
ab Ordinario tamquam approbatae habitae fuerint, ex. gr. per professionis
receptionem, sacram visitationem, episcopales ordinationes aut
similia, Episcopus, nisi aliud adiuncta consulere videantur, iuxta inferius
dicenda sub n. III, eas recognoscat per suum formale decretum, in quo,
breviter iis quae hactenus praecesserunt expositis, Congregationem religiosam
vel Piam societatem iuris dioecesani erectam declaret; dummodo
pro Institutis, quae post supra memoratum Motu proprio Dei Providentis'
anni 1906 initium habuerunt, Apostolicae Sedis venia obtenta fuerit;
Statuit autem haec Sacra Congregatio ut praedictum recognitionis decretum
vim habeat sanandi defectum canonicae erectionis quoad praeteritum,
quatenus opus fuerit.
III. Si Institutum in plures dioeceses fuerit diffusum, Ordinarius
loci, de quo in n. I, est ille in cuius dioecesi exstat domus princeps,
qui tamen decretum recognitionis ne edat nisi collatis consiliis cum
ceteris Praesulibus ipsisque saltem non contradicentibus.
IV. Si ob statum Instituti vel ob parvum alumnorum numerum,
aut ob defectum argumentorum de quibus in n. II, vel aliis de causis,
Ordinarius minime opportunum iudicaverit aliquam Congregationem
aut Piam societatem, de qua in praecedentibus, per formale decretum
recognoscere, vel aliquis ex Ordinariis, de quibus in n. III, positive obstet,
rem ad hanc Sacram Congregationem deferat.
V. De universis et singulis Congregationibus aut Piis societatibus
iuris dioecesani iam legitime erectis, aut ut supra nunc recognitis, quarum
domus praecipua vel unica domus in dioecesi in praesenti exsistat,
Ordinarius ad hanc Sacram Congregationem elenchum mittat, in
quo distincte exprimatur:
a) Titulus, b) scopus, c) fundatoris nomen et fundationis leges,
d) erectionis aut recognitionis decretum, e) in quas dioeceses facta fuerit
diffusio, f) alumnorum et domorum numerus.
VI. Si quis loci Ordinarius in suae iurisdictionis territorio nullam
Congregationis religiosae iuris dioecesani domum principem aut domum
independentem in praesenti exsistere comperiat, certiorem de hac re
faciat hanc Sacram Congregationem per expressam in scriptis declarationem.

VII. In posterum vero, quatenus Ordinarius, debita venia Apostolicae
Sedis obtenta, aliquam novam Congregationem aut Piam societatem
religiosam erigere voluerit, satagat ut erectio fiat per formale decre-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.