AAS 14 (1922), p. 644

SACRA CONGREGATIO DE RELIGIOSIS

DECRETUM

CIRCA CONGREGATIONES RELIGIOSAS AUT PIAS SOCIETATES IURIS DIOECESANI

Quod iam per Constitutionem Conditae a Christo Summus Pontifex
Leo XIII fel. rec. statuerat, hoc clarius in Codice iuris canonici sancitum
est: Congregationes nempe religiosas alias iuris pontificii, alias dioecesani
iuris esse, ita ut utraque Congregationum classis religiosae societatis
naturam vere habeat, cum iuribus quae ei competunt ; inter quae
illud fundamentale est quod quaelibet Congregatio religiosa, legitime
constituta, personalitatem moralem ad normam iuris induat eaque potiatur.
Ne autem in re tam gravis momenti ullum dubium oriri possit et
de legitimitate eiusdem personalitatis iugiter constare queat, sapienter
per can. 100, § 1 praescribitur ut personae morales (exceptis Catholica
Ecclesia et Apostolica Sede) nonnisi per formale decretum a competente
ecclesiastico Superiore erigi valeant.
Aliquando tamen, praecipue ante Constitutionem Conditae a Christo
et Motu proprio Dei Providentis diei 16 iulii 1906 s. m. Pii Pp. X, factum
est ut nonnullae Congregationes religiosae exsurgerent quae ab Ordinariis
vel toleratae vel etiam implicite approbatae nunc censeantur, quin
tamen constet eas per formale decretum fuisse erectas.
Quod cum pluribus incommodis aditum praebere possit, et praestet
ut quicumque ambigendi locus circa Congregationum religiosarum legitimitatem
auferatur, Sacra Congregatio Negotiis Religiosorum Sodalium
praeposita, omnibus mature perpensis, ea quae sequuntur statuit:
I. Quilibet Episcopus, aut Praelatus quasi-episcopalem iurisdictionem
in territorio separato exercens, quamprimum inquirat de omnibus
et singulis Congregationibus religiosis, aut Piis societatibus ad modum
religiosorum viventibus, utriusque sexus, etiamsi unica domo constent,
in sua dioecesi aut territorio existentibus, quae ab Apostolica Sede
saltem per decretum laudis approbatae non fuerint:
1) An per formale decretum episcopale, cuius tenor cognoscatur,
fuerint erectae.
2) An statuta seu constitutiones ab eadem auctoritate approbatas
habeant.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.