AAS 14 (1922), p. 72

dum enimvero ab armis cessatum est ac remisit animorum aestus, statim
consilia ac coepta Benedicti non querelae, sed admiratio consecuta
est; eaque tanta, ut Benedicti nomine rebusque ab eo gestis vel ipsae
personarint legumlatorum aulae, eidemque, quasi inito amoris obsequiique
certamine, tributae undique laudes, decreti honores, erecta signa.

At vero non haec tibi, Bénédicte, quaesita sunt virtutis praemia,
non haec monumenta gloriae. Maior et ad maiora natus, maiora spedasti.
Civis nunc, ut confidimus, Sanctorum ac domesticus Dei effectus,
fruere aeternis iis bonis quae tua tibi pietate, quae laboribus,
quae vigiliis, quae tuenda iustitia, quae exercenda liberalitate, quae
suscipiendis invidiis, quae tolerandas iniuriis parta olim sunt. Nos quidem
et virtutum et beneficiorum tuorum perpetuo recordabimur; tu
vero ne obliviscaris nos, et qui e vita iam iam cessurus pacem populis
a Deo precatus es, nunc validiore precum subsidio, perge hoc iisdem
implorare, ut, redintegrata christiana fraternitate, sedere tandem aliquando
liceat in pulchritudine pacis.

MOERORIS TESTIMONIA IN OBITU SUMMI PONTIFICIS

I

EX EXTERARUM CIVITATUM LEGATIS APUD SANCTAM SEDEM

Sabbato 28 ianuarii in septima Emorum Patrum generali Congregatione,
civilium Regiminum Legatis petentibus, Sacrum Collegium
conveniendi aditus rite datus est in aula Consistorii.
Quibus simul congregatis, celsissimus vir marchio de Villasinda,
Legatus extraordinarius cum uteris mandatis Regni Hispanici, Emos Patres
suo et sociorum nomine hisce reverenter alloquutus est:

Eminentissimes Seigneurs,
Vénérables Princes de l'Eglise,

C'est avec l'émotion la plus vive et la plus profonde peine que je
viens apporter au Sacré Collège, en ma qualité de Doyen du Corps
Diplomatique accrédité près le Saint-Siège, l'expression collective de
nos condoléances pour la perte irréparable que, par la mort imprévue
de Sa Sainteté Benoît XV, a subi l'Eglise Catholique, et, avec Elle, le
monde entier, ce dont témoigne un deuil universel.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.