AAS 15 (1923), p. 147
- Porro haec largimur, decernentes praesentes Litteras firmas, validas
atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros
effectus sortiri et obtinere, illisque, ad quos pertinent sive pertinere
poterunt, nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum
esse ac definiendum, irritumque ex nunc atque inane fieri, si quidquam
secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter
attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.
'Datum Eomae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxm
ianuarii, anno MCMXXHI, Pontificatus Nostri primo.
P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.
IV
TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS HONESTATUR SANCTUARIUM
RHAUDENSE BEATAE MARIAE VIRGINIS PERDOLENTIS, ARCHIDIOECESIS
MEDIOLANENSIS.
Ad perpetuam rei memoriam. — Sanctuarium sub tituló Perdolentis
Virginis in oppido Rho, archidioecesis Mediolanensis intra-fines, a divo
Carolo Borromaeo ad perennandam mirandi prodigii memoriam erectum,
antiqua gentium religione celeberrimum, ad quod confluunt turmatim,
non solum ex universa Longobardia, sed e dissitis quoque locis, fideles
praesentem Virginis opem implorantes, molis quoque amplitudine et artis
operum splendore inter potiora nobilis illius regionis tempia iure meritoque
accenseri potest. Hoc etiam ad sanctuarium, tam ex universa Mediolanensi
archidioecesi quam e finitimis dioecesibus, conveniunt sacerdotes
sub Virginis patrocinio spiritualibus exercitationibus operam daturi; et,
nunc quidem ad sublimem Principis Apostolorum cathedram evecti, suavi
recordatione recreamur Nos ipsos pluries de tali numero fuisse. Praeterea
notum compertumque est Nobis, Oblatos Missionarios a Sancto Carolo
sedulo studio eodem in templo sacrum implere ministerium, pietatemque
christianae plebis fovere atque augere. Placet ergo Nobis sanctuarium tot
tantisque memoriis cordi Nostro carissimum singulari titulo privilegiisque
illustrare; idque non minus gratum acceptumque f ore confidimus dilecto
filio Nostro Eugenio S. E. E. Presbytero Cardinali Tosi, qui Mediolanensem
sedem in praesens moderatur. Quare, apostolica Nostra auctoritate,
praesentium vi perpetuumque in modum, sanctuarium a Virgine Perdolentis
oppidi Rho, archidioecesis Mediolanensis intra fines, ad Basilicae