AAS 15 (1923), p. 151

ACTA SS. CONGREGATIONUM

SUPREMA SACRA CONGREGATIO S. OFFICII

i

LITTERAE, LOCORUM ORDINARIIS DATAE, SUPER IEIUNIO EUCHARISTICO ANTE

MISSAM.
Illme ac Revme Domine,

Optime novit Amplitudo Tua qua diligentissima cura legem ecclesiasticam
ieiunii eucharistici, praesertim quod attinet ad sacerdotes sacrosanctum
Missae sacrificium celebraturus, Sancta haec Apostolica Sedes semper
tuita sit; nec dubitandum quin et in posterum eius observantia generatim
urgeri debeat. Sed ne forte ex lege ecclesiastica qua reali Corpori Christi
debitum praestatur obsequium, Corpus Christi mysticum seu animarum
salus detrimentum capiat, Suprema haec Sacra Congregatio Sancti Officii,
ex animo perpendens multitudinem officiorum quibus sacerdotes diebus
festis incumbere debent ad commissum sibi gregem salutari pabulo enutriendum;
et quod ob cleri penuriam multi ex eis Sanctae Missae celebrationem
iterare Coguntur; idque non raro in locis longe dissitis, aditu difficilibus,
inclementi aeris temperie divexatis, vel in aliis contrariis rerum
et locorum adiunctis; decrevit in certis casibus et sub determinatis conditionibus
eamdem ieiunii legem per opportunas dispensationes aliqua ex
parte mitigare.
Quoties igitur sacerdotes, iuxta can. 806, 2, Missam eodem die iterare
aut etiam tardiore hora ad Sacrum Altare accedere necesse habeant; siquidem
sine gravi damno ieiunii eucharistici legem, vel infirmae valetudinis
causa, vel propter nimium sacri ministerii laborem, aliasve rationabiles
causas, ad rigorem servare nequeant; Supremae huic Congregationi
locorum Ordinarii, omnibus rerum adiunctis diligenter expositis, recurrere
poterunt. Quae pro diversitate casuum (sive cum singulis Ipsamet dispensando,
sive, quando vera ac probata necessitas id omnino suadeat, habituales
quoque facultates ipsis Ordinariis tribuendo) opportune providebit.
Quae quidem facultates pro casibus urgentioribus, in quibus tempus non
suppetat recurrendi act S. Sedem, iam ex nunc Amplitudini Tuae conceduntur,
per Te ipsum, graviter onerata conscientia, exercendas: hisce tamen
sub conditionibus, ut nonnisi aliquid per modum potus, exclusis inebrian-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.