AAS 15 (1923), p. 170

Cardinales tum Patres Consultores, gui convenerant, sua quisque ex ordine
pandiderunt vota, quibus tamen auditis et perpensis, Sanctissimus
Dominus noster supremam Suam sententiam de more Sibi prorogandam
duxit, ut interim tempus intercederet, quo, effusis ad Deum precibus, in
tanta re definienda maiora Sibi a Patre luminum auxilia compararci.
Quumque mentem Suam patefacere statuisset, hodiernam designavit Dominicam
in Quinquagesima, ob duplicis eventus faustitatem, auspicatissimam
diem, quae festo Apparitionis B. M. V. Immaculatae prope Lapurdum
est sacra, simulque Suae Coronationis proxime antecedit anniversarias
primitias. Eapropter, piissime perlitato Eucharistico sacrificio, ad
Vaticanas Aedes arcessiri iussit Reverendissimum Cardinalem Antonium
Vico, Episcopum Portuensem et S. Rufinae, sacrae rituum Congregationi
Praefectum causaeque Relatorem, una cum R. P. Angelo Mariani, Fidei
Promotore generali, meque insimul infrascripto Secretario, eisque adstantibus,
solemniter pronuntiavit: Constare de utroque proposito miraculo; de
primo nempe instanianeae perfectaeque sanationis sororis Aloisiae a S. Germano,
e Congregatione Filiarum a Cruce, a gravissimo ulcere ventricuU,
formae hemorragicae; deque altero instantaneae perfectaeque sanationis clerici
Caroli Anne a tubercolosi florida, hemoptoica, in periodo cavitaria.
Hoc autem decretum publici iuris fieri, et in acta sacrae rituum Congregationis
referri mandavit tertio idus februarias anno MCMXXIII.

£g A. CARD. VICO, Ep. Portuen. et S. Rufinae,
S. R. C. Praefectus.
L. © S. .
Alexander Verde; Secretarius.
II
OR TONEN.

CONFIRMATIONIS CULTUS SERVI DEI LAURENTII A VILLAMAGNA, SACERDO-

TIS PROFESSI ORDINIS MINORUM, BEATI NUNCUPATI.

Vertente anno 1871, in ecclesiastica Curia Ortonensi, sede episcopali
vacante, a Vicario Capitulari D. Ioanne Can. Ballerini, processus ordinaria
auctoritate institutus fuit super cultu, ab immemorabili tempore praestito,
Dei Famulo Laurentio a Villamagna, sacerdoti professo Ordinis Fratrum
Minorum, Beato nuncupato, seu super casu excepto a decretis
sa. me. Urbani Papae VIII. Iste processus favorabili Iudicis Ordinarii
sententia exstitit absolutus die quarta octobris eiusdem anni. Ob ignotas
rationes, testante hodierno Archiepiscopo Lancianensi et Administratore

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.