AAS 15 (1923), p. 201
quam secus, super ^his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter,
attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xin
mensis aprilis, anno MCMXxm, Pontificatus Nostri secundo.
P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.
VI
SEPARATO TERRITORIO A VICARIATU APOSTOLICO NATALENSI, ERIGITUR
PRAEFECTURA APOSTOLICA DE « SWAZILAND », IN AFRICA MERIDIONALI.
PIUS PP. XI
Ad futuram rei memoriam. — Quae catholico nomini aeternaeque fidelium
saluti bene, prospere ac feliciter eveniant, ea ut mature praestemus
Nos admonet supremi apostolatus officium, quod, commissum Nobis divinitus,
in terris obimus. Hoc ducti consilio ultro libenterque annuendum
censuimus precibus oblatis Nobis a dilecto filio hodierno Priore generali
Ordinis Servorum Beatae Mariae Virginis, qui haec, quae sequuntur, Nobis
exponenda curavit. Sodales scilicet Ordinis sui, iam inde ab anno MDCCCCXIV
evangelizationis opus in orientali parte vicariatus apostolici Natalensis in
Africa meridionali incepisse, sub iurisdictione filius Vicarii Apostolici, et
apprime in regione vulgo dicta Swaziland; nunc vero, quo maiora religionis
incrementa in illo territorio facilius promoveantur, sibi in votis
admodum esse, ut praedicta Missio, curis suorum alumnorum concredita,
in praefecturam apostolicam per Nos erigatur. Quare, collatis consiliis
cum V V. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis,
omnibusque rei momentis attento ac sedulo studio perpensis,
motu proprio atque ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris,
deque apostolicae Nostrae auctoritatis plenitudine, praesentium Litterarum
tenore, a vicariatu apostolico Natalensi regionem de Swaziland
subtrahimus sive dismembramus, eamdemque in praefecturam apostolicam
sub nomine de Swaziland erigimus. Hanc autem novam praefecturam
apostolicam curis sacerdotum praedicti Ordinis Servorum B. M. V.
committimus; et statuimus ut eadem comprehendat totum territorium
de Swaziland, atque a sequentibus hmitibus circumscribatur: nempe ad
orientem a possessionibus Lusitanis et a Tongoland; .ad meridiem a praefectura
de Zululand; ad occidentem et ad septentrionem a vicariatu
apostolico Transwaalensi.