AAS 15 (1923), p. 311

presentissimo periculi discrimine servasset illaesam, dignus est
habitus quem mystica zona angeli cingerent. Cum hac tanta
puritatis laude par coniuncta erat bonorum nuxorum fuga itemque
despicientia in contemnendis honoribus: constat summa eum
constantia, propinquorum, qui se ad percommodam saeculi condicionem
omni ope cogèrent, fregisse pervicaciam, ac deinde apud
Pontificem Maximum, sacras Ínfulas offerentem, orando effecisse,
ne formidatum sibi onus imponeretur. At id quo Thomae sanctitudo
maxime distinguitur, ipse est qui appellatur a Paulo sermo
sapientiae : 1 atque illa duplicis sapientiae, acquisitae et infusae,
quae dicuntur, copulatio, quacum nihil tam apte quam humilitas,
quam orandi studium, quam Dei caritas convenit.
Humilitatem quidem instar fundamenti fuisse quo ceterae virtutes
Thomae niterentur, patet consideranti quam is obedienter
in communis vitae consuetudine fratri laico obtemperaret: nec
minus perspicuum est legenti eius scripta, ex quibus tam magnum
redolet erga Ecclesiae Patres obsequium; ut is quidem « veteres
« Doctores quia summe veneratus est, ideo intellectum omnium
« quodammodo sortitus » videatur: id ipsum autem egregie illustra-2
tur ex eo quod divini ingenii facultates minime in suam ipsius
gloriam, sed in emolumentum veritatis impenderit. Ita dum philosophi
suae propriae claritudini fere serviunt, hic in tradenda
doctrina omnino sese obscurare studet, ideo nimirum ut sola de se
lux caelestis veritatis effulgeat. - Haec igitur humilitas, cum munditie
illa cordis, quam memoravimus, summaque sanctarum precum
assiduitate coniuncta, docilem mollemque faciebat Thomae
animum ad afflatus et lumina Sancti Spiritus et accipienda et
sequenda, in quibus quidem ipsa contemplationis principia consistunt.
Quae ut desuper impetraret, saepe omni cibo abstinere,
saepe totas comprecando vigilare noctes, identidem ex ingenuae
pietatis impetu ad Sacramenti augusti tabernaculum applicare
caput, assidue vero ad Iesu Crucifixi imaginem oculos animumque
dolenter con vertere, confessus familiari suo, sancto Bonaventurae,

1 I, Cor., XII, 8.
2 Leo XIII, ex Card. Caietano, litt. Encycl. Aeterni Patris, d. iv aug. a. MDCCCLXXIX.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.